Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/320

578 pars posterior - caput xxxvii

Divinae providentiae mira consilia.

[17] Atque in ea re divina providentia summe est admiranda, quae ita res mortalium comparavit, ut gentium sapientia ab ipso vulgo, quod profanum arcebat, ius naturale condisceret, quod postea philosophi professi sunt1; et apud principem gentium populum, in republica libera, primo plebiscitis est eruditum; deinde praetorum edictis est explicatum, quae sapientissime a Baldus dicta sunt «lingua qua locutus est Deus»; tum, sub principatu, responsis prudentum excultum; tandem ipsorum constitutionibus principum iurisprudentiae christianae principium statuminatum2.

[18] Sed, ut ad rem redeamus, postquam tandem sacerdotia quoque plebi communicata sunt, nuptiae etiam plebeiorum fuerunt «humani et divini iuris communicatio», quae antea fuerant «maris et foeminae coniunctio», individuam vitae consuetudinem continens. Quas duas definitiones, cum iandiu moribus confusae essent3, sive Modestinus, sive Tribonianus, sive uterque confudit4. Exinde «spurii», seu «vulgo quaesiti», dicti mansere qui ex promiscua venere habentur.

Confarreationis historia.

[19] Et patricii, in antiqui iuris usurpationem, in flaminum pontificumque nuptiis confarreationem retinuere tanta caeremoniae difficultate, ut, cum Tacito loquar5, quod eam sane unam ex caussis ex quibus, Tiberii aetate, iam farracia desuevissent, idem historicus numeret.

Historia romana illustratur.

[20] Sed enim diximus respublicas optimatium patrii moris esse pertinacissimas, et romanos patres ius quiritium acerrime

  1. Libro priore, cap. CXXXVI.
  2. Eodem libro, a cap. CCV usque ad cap. CCXIV.
  3. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Ita, clientelis» [60].
  4. Dig., XXIII, 2, 1; Inst. iustin., I, 9, § 1 [Ed.].
  5. Annales, IV, 16 [Ed.].