Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/316

574 pars posterior - caput xxxvii

omnisque civilis iuris in agro publico patrum; uti nunc quoque sunt regna summa in agro publico aliorum summorum principum, a quibus in feudum sunt data. Et ita qui agri romani privatim apud plebeios ex iure optimo patrum singuli minuta quaedam feuda erant1, apud universum populum romanum unum feudum factum est.

[5] Ob id plebs libera, iure summae potestatis liberae, statim coepit condere plebiscita2; sed nunquam plebiscito agrariam perferre potuit, semper obsistente senatu, ne ager romanus privatim divideretur, semperque coloniae ex patrum auctoritate deductae a duumviris. Ex hac patrum auctoritate, tum tutelae gestae populo, summi imperii domino, tum dominii in agro3, in quo populus summum imperium habebat, omnes respublicae antiquorum dicebantur «Ordo et populus», «Senatus populusque» et «Senatus auctoritas, populi imperium».

Ius connubii aliud publicum, privatum aliud.

[6] Sic quoque patres concessere plebi connubii ius privatum, mancipatione eidem communicata, qua porro plebei nuptias per conventionem in manum celebrarent. Non concessere connubii ius publicum, quia non concessere connubii solemnitatem praecipuam, quae erant auspicia maiora seu publica, quae supra diximus4.

Nuptiae patrum propriae.

[7] Ex quibus nuptiae patrum erant «omnis iuris humani — quod interpretor «gentium», ut iurisconsultus5 ius gentium definit «quo humanae gentes utuntur» — omnisque di-

  1. Lib. priore, cap. CXXIX.
  2. Ibidem, cap. CLXIII [§ 1].
  3. De qua utraque tutela sunt libro priore, cap. CLXI et cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [a].
  4. Hoc libro, parte II, cap. XX, De patria potestate [§ 44], et cap. XXI, § «Atque de hoc iure» [35].
  5. Sub titulo Digesti, De iustitia et iure [I, 1, 1, § 4].