Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/317


quid actum lege xii tabularum? 575

vini iuris communicatio et ideo nuptiae patrum tales erant, quia propriae patrum erant gentes1.

Quando Romae plebs «gens romana» dici coepit?

[8] Unde ab hac iuris aequi communicatione Romae plebs «romana gens» esse coepit, cum antea «gens romana» soli essent patricii2. Propria patrum sacra erant et sacerdotia, quare patres confarreatione nuptias, ut supra diximus3, celebrabant: postremo, quod caput erat, quia propria patrum erat divinatio, seu divinae linguae scientia, quae circa ius divinum proprie gentibus dictum versabatur4, quia patrum, ut saepius diximus5, propria erant auspicia.

Romana historia illustratur.

[9] Hinc, quia transmissum fuerat et a patribus et a decemviris et a plebeis legem XII Tabularum iuramento sacrari, ob rationes quas libro priore6 attulimus, statim post eam legem, uti apud Livium legere est, privilegia irrogari coepta et de capite civis saepe ius iterum dixere duumviri. Quin7, biennio post depulsos decemviros, idest quarto post legem anno, plebs patrum connubia tentarunt, nimirum ut plebs celebraret nuptias cum publicis auspiciis, cum quibus nuptias ipsi celebrabant patricii, ut, iis concessis, deinde tentarent imperia. Uti re ipsa, illis concessis, mox haec quoque tentarunt et, longo post certamine super consulatu plebi communicando, tenuerunt.

  1. Hoc libro, parte II, cap. XX, De successionibus ab intestato [{§ 61-75].
  2. Libro priore, cap. CLXII, et hoc libro, parte II, cap. XXII, § «Ex eo enim» [4].
  3. Hoc libro, parte II, cap. XX, De matrimonis, sed rectius De nuptiis [§ 24].
  4. Hoc libro, parte II, in Consectaneis de poeseos origine, consectaneo XXVII [§ 28].
  5. Libro priore, cap. CIV, et libro posteriore, parte II, cap. XXII
  6. Cap. CLVIII, § «Lex vero» [3].
  7. Testo: «qui», emendato nei due errata-corrige [Ed.].