Baldus/Liber septimus

Liber septimus

../Liber sextus ../Liber octavus IncludiIntestazione 11 luglio 2022 75% Da definire

Liber sextus Liber octavus
[p. 145 modifica]

LIBER SEPTIMUS

Maxima nostrorum sedeat praesentia patrum,
qui sese reputant solos mangiasse Minervam,
et sunt plus matti quam centum mille cavalli.
Ne, rogo, sdegnentur nostram ascoltare Cominam,
5quae vecchium quendam zurans habuisse maritum,
inque capronazzum penitus vertisse zelosum,
sic maricondarum scudellis plena comenzat.
     Cingar, amicitiam Baldi super omnia guardans,
totas ingenii sothiezzas ponit acampum,
10vel sit opus robbam, vel opus sit perdere testam,
an queat hunc ipsum duris sferrare cadenis.
Fingit amicari volpina fraude Tognazzo,
cum quo raggionans longis diversa parolis
venerat ad causam Baldi finaliter ipsam,
15de quo mille malos simulando dire comenzat:
qui sit fur, latro, stradarolus, forca, ribaldus,
qui sit amazzator gentis, qui mille diablos,
mille satanassos portet maledettus adossum,
qui centum meritet mortes, vel mille, vel octo
20millia, vel centum centena miara soghettos.
Inde cavestrellus, voltans parlamen in altrum,
introit ad factum Bertae, quae priva marito,
carceribus chiuso aeternis, cum rebus habendo
iam desperatis, iam mortuis, iamque sepultis,
25vult sibi compagnum lecti accattare novellum.

[p. 146 modifica]

Quo dicto alquantum tacitus manet, inde comenzat:
— Sunt arcana mihi, tibi quae, mi barba Tognazze,
dire habeo, modo sis mutus, nullique paleses.
Est importanzae non pochae impresa cotalis,
30nec nisi sub groppo confessionis habenda.
Zura mihi, quod te possit portare diavol,
si minimum cennum praesumas fare de hac re. —
— Dic — Tognazzus ait, — promitto, zuro, piabo
mille sacramentos, non talia dire neguno. —
35Cingar suspirat tacitus, mox parlat: — Amicus
non est daverum, qui quidquam coelat amico.
Semper usanza fuit mecum servire libenter:
attamen unde mei siat interessus honoris,
omnibus incago respectibus atque guadagnis.
40Quorsum haec? forte inquis; nam forsitan esse putabor
rebus in his, quae sum dicturus barba Tognazzo,
sive tabachinus seu qui trucimaniter intrat
furtim cantones omnes et acordat amantes.
Attamen haec quoniam fieri dritissima possunt;
45quando quidem sacra matrimonia rite sequantur,
nullus ab officio me sancto absterreat isto.
Berta, uxor Baldi quondam, nunc solta marito,
abrasata tuum cruciatur propter amorem,
penseros mihi saepe suos e pectore sgolat.
50Non tantos crevellus habet fundamine busos,
nec quae formaium grattat grattucchia matellum,
quantos illa suo fert pro te in ventre forato.
Semper te chiamat, semper te smaniat unum,
semper suspirat, lagnat, sibi pectora chioccat,
55atque suum dubitat ne cor, ingrate, refudes.
— O mi belle — cridat, — cur non, mi belle Tognazze,
scis quod amo et brusor de te, mi belle Tognazze?
Mi Narcise, veni, mi mi Ganimelle, camina.
Ne me despresies, ne bocca melada refudes. —
60Sic meschina cridat, nimio tal volta brusoro
trasportata ultra proprii confinia senni.

[p. 147 modifica]

Nocte, die pensat de teque, tuoque bochino,
quem dolzore quidem pensat superare povinas.
Cuius multiplicat sic nervos doia per omnes,
65ut dicas: Oyme, sborrat tapinella fiatum.
Cerco ego de tantis illam distollere brighis,
sed sempermaium retrovo fecisse nientum,
qua propter de parte sua tibi porto novellam:
si dignare velis secum dormire maritus,
70dummodo secreto fiant sub foedere nozzae. —
Cingar aquam pedibus talem dat barba Tognazzi,
ut vecchius pazzus magis altus crescat aquatus;
nec penses quod tunc in beccum rideat illi,
sed tales Cingar despicat ab ore parolas,
75ut simul in centum Credos credisset alhora.
Quali praestezza tordus se in rete viluppat,
sive ad porrectum trat rana golosa boconem,
moscaque multipedis gathiatur compede ragni,
tali veschiatur Bertae Tognazzus amore.
80Qui prius alquantum schenam longare comenzat,
atque bavas digitis labro forbire colantes.
Mox abbrazzato ter Cingare, terque basato,
sic ait: — Esse potest? an me mea Berta maritum
appetit? o nihil hac impresa charius esse
85quippe mihi posset, contentor, cedo, fiatur.
Illa parangonem de me si fecerit ullum,
poltronem dicat Baldum, dicat ve dapocum,
desideretque illum, similesque perire maritos.
Non pensare susum voiat mea Bertola, Cingar,
90quod mihi sit modicum gobbae, quod testa capillos
profluat alquantos, velut est usanza, canutos;
non hos, crede mihi, non hos vecchiezza biancat,
non mihi pro senio mancat dens iste davantum,
at sunt affanni, mihi quos respublica donat;
95nam possum giurare tibi, me cancar amazzet,
non habeo nisi non annos quaranta duobus.
Si tamen illa velit penitus pensare Tognazzum

[p. 148 modifica]

esse ribambitum vecchium, similemque vetusto
Mathusalem, quae sit memoret sentenza Gonellae:
100«Forza datur iuveni, vecchio destrezza galanto».
Sum bellus, riccus, sum prudens, sumque gaiardus,
est quoque grassa mihi possessio, grassaque vallis,
vallis non per quam ranarum turba coaxat,
non qua zenzalae nascuntur in aëre guasto,
105auribus et nostris cantant, dicuntque cosinum,
ast ibi vina satis, multumque potenta recoio,
dulcia, garba, rubras facientia denique galtas;
vaccas tres habeo, Cervam, Moramque, Bonelam,
quae mihi mascherpas faciunt in tempore quoquo,
110et sua quatrinos cumulat mihi soccida multos.
Non mihi de paia casamentum, deque canellis
quos picolus boffare queat per nubila ventus,
imo de coctis domus est fabricata quadrellis,
cuius colmegna est cuppis coverta novellis,
115qui sunt ex numero viginti quinque desinae.
Tum quidquid zappae, tum quidquid in arte cosinae
esse potest, habeo: vangas, rastillia, rascos,
marrazzos, rasegas, ficcos in aratra gumeros,
hinc ve segursellos, manarinos, inde badilos,
120cum quibus et soleo zoccos spaccare segures,
chiodos, martellos, trivilinos, atque trivellas,
ferraque segandi, gramolam, misamque farinae,
burrattos, descos, sedacia, mille facendas,
quas narrare quidem facerem fastidia mondo:
125haec ad commandum charae sunt omnia Bertae.
Doctor aratoria sum menzonatus in arte,
doctor et a stalla grassum portare ledamum,
omnibus in seris plenas scio mungere vaccas,
inque rotam tondam teneros calcare casettos.
130Non plasentinis malghesibus atque vacaris
invideo lactis frescum menare botirum.
Herbida prata scio cum falce taiare seganti,
scavedagnare agros, fossatis cingere campos,

[p. 149 modifica]

subque iugo drizzare boves usareque manzos.
135Sunt mihi porcilli tres, virdo vimine facti,
inque meo solum cortivo deputo fornum,
tota suum solet hic panem infornare Cipada.
Sum Tognazzus ego, sum qui conservo Cipadam,
sumque Sinagogae princeps, archique vilanus,
140nil nisi Tognazzus per villas dicitur omnes,
nil nisi Tognazzus cunctis de rebus abundat,
sum prudens, saviumque caput, sum, dico, Tognazzus.
Quae sine conseio magni sunt facta Tognazzi,
crede mihi, tandem tandem menchiona troantur;
145sed quae conseio sunt masticata Tognazzi,
crede mihi, bona sunt, nec possunt fallere iotam.
Parlat evangelium, cum parlat bocca Tognazzi,
sed quid butto viam tempus, dum tanta recordo?
Tu, Cingar, nosti, tu scis, tu cuncta provasti.
150Vade viam, Bertamque trova, cui talia dicas:
— Tognazzus mandat tibi tantas, Berta, salutes,
quantos in coelo video de sera lusores,
quantos cuncta foram buttant boscamina foias,
quantas Millanus bene grassas vendit ofellas,
155quantos per Venetum spendunt cannalia bezzos,
quot sanctitates peregrinis Roma palesat,
quot vermocanos mandat Valtropia Bressae,
quantas tota stryas Piamonti patria brusat,
quantas consumant fratrum refetoria tortas,
160quantos in Napoli gens buttat ubique naranzos,
quantos Cipadae piccat provincia ladros,
quotve solent guastas spetiari vendere cosas,
quot ve ladri zaffi, navaroli, stirpsque gabellae,
quotve molinari robbant, ostique rapinant. —
165Sic totam milzam, sic totam dono coradam,
tradoque me stessum Bertae vaccamque Bonelam.
     Dixerat, et, rursum abbrazzato Cingare, magnum
suspiramentum pulmone cavavit ab imo.
Cingar promittit toto fare omnia sforzo,

[p. 150 modifica]

170ut matrimonium tantum procedat avantum,
inde abit impressam, Bertamque trovare caminat.
Tognazzus manet hic, in stroppa sistere nescit,
spudat supra manus, sursumque tirare brasolas
incoepit calzas, stringa mollante, rapatas.
175Mox digitis cercat buscas subtiliter omnes,
tratque foras albam circum collare camisam,
saepe manu tastat grisos in vertice tosos,
quos flavos amor esse facit parere capillos,
foppas crispatae studiat distendere frontis,
180atque savone facit vultum tirare rapatum,
sbercifluos oculos tum Bertae purgat amore,
quos per passatos non sledammaverat annos;
nasum barbozzo taccatum smerdolat ungis,
qui colat et cornu sofiat, porrisque gravatur.
185Bucca tumet, longaeque cadunt in pectora bavae,
quas quandoque boves videas effundere vecchios.
Non habet hic alium specchium quo semet adocchiet,
quo semet faciat bellum, sed ad albia currit,
in quibus est solitus vaccas beverare pienas:
190hic se specchiat aquis, Narcisi more galanti,
hic nasum mento se cernit habere tacatum,
atque povinatos oculos similesque brasillo,
hic desdentatas se mirat habere ganassas,
quae tamen ob nimium formosa videntur amorem.
195Aptatur capiti mufolenta beretta mazucco,
in cuius marzo rosa candida ponitur orlo.
Panescum lateri cortellum piccat, habentem
de bufali cornu manicum, dotone doratum,
cuius stringa ligat pendentem rossa guainam.
200Praeterea triplici borsam volitante fiocco
fertque, bagatinis plenam, levibusque quatrinis.
     Interea Cingar Bertam simulare comandat,
quae bombasinam vestit se protinus albam,
seque galantinam faciens, fregat ora biacchis,
205pectinat et triplici dispostas ordine trezzas,

[p. 151 modifica]

cincinnosque facit ferro crispante fogato.
Scufia cui chiomas tremolantis plena covertat,
lenzaque per mediam frontem sat commoda quadrat,
post haec velamen gialdi subtile coloris
210imponens humeris super ubera lactea tirat,
pectoreque in medio tenet illud gucchia piroli.
     Iamque aderat festum, quo turba vilana sub ulmo
ballat, et ad pivae numerosa sonamina balzat.
Venerat huc Cingar, quem Berta apposta sequivit,
215ballantesque simul stabant mirare vilanos,
sed tanto strepitu quod tellus tota tremabat.
Hic drittum saltum charam facit ante morosam,
ille capriolam netto pirlamine format,
ast alius balzo se buttat in aëra tondo,
220atque alius circum se terque quaterque revoltat.
Est qui saepe rotat propter stancare puellam,
est qui saepe cridat sbraians: — Sona piva pavanam,
fac spingardoium, fac strazzam, fac matarellum,
seu mazzacroccam, seu spagnam, sive gaiardam. —
225Multi, pro nimio stracchi sudore, frequentant
vicinas betolas, zainos sine fine tracannant.
Multiplicant flatum pifari virtute bocali,
quos retridare audis lingua frifolante sonamen.
Interea, ut fitur, ballus cessaverat unus,
230expectant pivae quis danzam chiamet un’altram.
Ipsa retornarat muliebris turma sedendum,
sugabantque viri fazzas sudore colantes.
Cingar habet roncam et largum pugnale dedretum,
cagnazzumque facit longo volitante penazzo,
235et sguardaduras plenas terrore traversat.
Protinus in terra calcem ficcaverat hastae,
dadossumque simul zaccum de maia cavarat,
borsam denariis plenam tirat extra braghettam,
ac pifaris soldos dat falsos nescio quantos,
240nunquam quippe bonam tenuit sua tasca monetam.
Inde cavans reverendo bretam, curvansque ginocchium,

[p. 152 modifica]

quae mage galanta est vilanellam primus ataccat,
caetera tunc alias brancat zentaia puellas,
sed quia corrazzam Cingar spoiarat onustam,
245inque giuparello levis est, saltatque lezerus,
ballarinus habet ballorum praemia semper.
Piffaricas danzas non iotam praeterit unam,
ireque post ballum bravanti voce comandat.
Qualis caprettus, quum sol damatina levatur,
250primus de stalla borit, matremque relinquens
huc illuc guizzat, morbezzat, saltat in altum,
talis Cingar erat, qui spoians corpore zaccum
tres se se brazzos saltu slanzabat in uno,
nunc drittus pirlans, nunc bassus, nuncve levatus;
255mirabantque alii stupidi, gattumque putabant.
     Iamque Tognazzus adest, palmas qui appoggiat utrasque
gallonis iunctas, gobbam nec habere videtur,
distesas portat gambas, supraque tiratum
dum vadit, signat vix in sabione pedattas.
260Mox contra Bertam gambis se plantat apertis,
mazzucusque senex mirat, doniatque puellam.
Protinus id factum Cingar truffator adocchiat,
unde serans oculum guardat saepissime Bertam,
atque facit cennum, velut est usanza giotonis.
265Pratica Berta, prius quae norat Cingaris artes,
stat veluti polcella, novo sposanda marito.
Attamen ah ladros quandoque levabat ocellos,
oreque rididulo sguardos lanzabat aguzzos.
Oh pensare potes, quales in corde fasellas,
270vel sbolzonadas, sentibat alhora Tognazzus!
Suspirat vecchius, suspiransque, oybo, macagnos
spudat maiores mocenighis atque medais.
Stat modo supra pedem drittum, modo supra sinistrum,
saepe caput grattat, nec statu saldus in uno
275restat, quin moveat se se ter mille fiatas.
— O pissasanguis — secum parlabat, — et oyde
siccine, Berta, meum scoraias porca magonem? —

[p. 153 modifica]

Cingar avisarat giottones ante parecchios,
qui voiant sguaitare senis movimenta briconi,
280quisque videbatur risi mangiasse menestras,
sic adeo intantum schioppantur pectora risu,
sed non pensat eos pro se grignare Tognazzus,
imo plus cignat Bertae, cui Berta recignat:
Bertaque dat bertam, bertezans atque bretonans.
285Dum Cingar ballat, Tognazzo passat avantum,
et compagnonem faciens ita parlat orecchiae:
— Quid tardas? tecum vult illa ballare tre horas. —
Sic ait, et passat monstrans parlasse nientum.
Tunc vecchius non bis fecit sibi dicere cosam,
290ad Bertam properat, si vult danzare domandat.
Illa bochinellum stringens, parvumque musinum,
acchinansque caput, porgit fretolosa sinistram.
Strictis inde simul palmis ballare comenzant.
Tunc magnam subito commovit turba risaiam,
295claudere sed risum Cingar studet hic, studet illic,
nam sic ridendo potuissent rumpere zardam.
Cingaris hic adsunt compagni quinque bretari:
Brunellus, Gambo, Sguerzus, Schiavina, Lafrancus,
qui semper verbis homines soiare parantur,
300soiabant igitur bassa cum voce Tognazzum,
sed non tam bassa quin sentiat omnia vecchius.
Sguerzus ait: — O quam destrezzam corpore mostrat! —
Cui Schiavina: — Vides, quam se de schena balanzat! —
Respondet Gambo: — Levis est, multumque speditus,
305iuro Deum quod non saltando rumperet ovum. —
Parlat Brunellus: — Mirum, quam saltet in altum,
altius ire tamen poterit giupone cavato. —
Ad quod respondet Lafrancus: — Rite ricordas,
nam sic personam Bertae mostrabit amighae. —
310Audit Tognazzus quidquid parlatur ab illis,
unde magis balzat, magis unde gaiarditer altos
fert garlatones, coelumque tocare videtur.
Credit evangelium quidquid dixere giotones.

[p. 154 modifica]

Zorneiam subito spoiat, stringasque ralentat,
315et porgens brazzum Bertae tirare comandat,
sicut ab alterius tirare solemus aiuto.
Illa gavardinae manicam, manicamque camisae
sponte pians, pariterque trahens, simul omnia ducit,
omnia convolvit, non advertente Tognazzo.
320Sed tamen infinem sentit seguitare camisam,
et casum reparare volens meschinus homazzus
millibus in strazzis testam vilupatus habebat.
Sed magis illa tirat, seguitat magis iste tirantem,
valdeque sbraiabat: — Lassa, codesella, camisam,
325sit sat per manegam dadossum trare gabanum. —
Dumque trahebatur nec se nec conspicit altrum,
nam tota in toto gathiatur testa viluppo;
semispoiatus erat, quasi nuda culamina monstrat.
Cingar, id advertens, properat, stringamque mudandae
330slazzat, et in tuttum nudus tandem ille remansit,
atque ad garlettos cascarunt denique strazzae.
Tanta repentinam coepit risarola brigatam,
ut centos illic Marguttos esse putasses.
Ille viam scampare volens sic absque mudandis,
335vergognaeque suae qualcum cercare covertum,
ecce pians cursum stramazzum tale piavit,
ut tamburrinum cascans sua panza sonaret,
namque ad calcagnos bragas vilupatus habebat,
sicut stuppa solet polzini nectere gambas.
340Concurrunt nudum vecchium guardare vilani.
— Day day — cridabant, — hay hay que cosa da rider. —
Foemineae fazzae partem voltantur in altram,
quae tantum buttant vergognam tempore scuro.
Ille senatorum primus, consulque Cipadae,
345ante manus supra borsam nummosque tenebat,
retro sculazzatis tavolazzum monstrat apertum.
Qua propter vergogna focum smorzavit amoris,
omnia vincit amor, sed scornus vincit amorem.
In pede iam toltus velociter inde scapinat,

[p. 155 modifica]

350non minus in dretum lassans tegumenta bragarum,
quam cazzatori linquit baricocola castor.
Non unquam vidi tam praestam currere gattam,
culmine tectorum quae summo caschet abassum.
Tandem perveniens ubi se coprire dabatur,
355tanto pro scorno testam grizzatus abassat,
tollere non audet frontem, sed talia mutus
pensat et alloquitur se stessum sicut un altrum:
— O Tognazze senex, quae te desgratia colsit?
nonne tuum cernis, pauper meschinule, scornum?
360Nuper zanzabam, quod foemina quaeque ribalda est,
quod deberemus Macometto credere ladro
plus quam falsiloquis femnarum credere linguis,
et video Bertam me nunc trapolasse putanam.
Heu quia pensabam super omnes esse beatus,
365at sventuratum me tandem turba caleffat.
Consiliare alios scio, conseiare meipsum
nescio, culpa mihi sola est reputanda bachiocco.
Consilium nihil est: hoc si quis negligit uti.
Consilium male dat, qui non bene suscipit illud.
370Me stessum ingannasse pudet, nec amore superchio
errorem novi, donec vergogna capellum
sustulit, eque meo cascavit maschera vultu.
Post damnum pentire valet, mihi crede, negottam.
     Dum sic vilificat se se, Zambellus arivat,
375cui proprios reddit pannos, simul inde recedunt.
Tres stetit ille dies omnino ascosus ab omni
compagnia hominum, tamen alto corde cadenam
rodit, dispositus se vendicare; nec illa
Cingaris et Bertae sdegnosa iniuria cascat.
380Ergo hinc cessarat reverentia barba Tognazzi,
qui fuerat villa primus reputatus in illa,
Cingaris ut melius posset masinare molinus.
Haec ego pro specchio vecchiorum scribo Comina,
non tamen ad savios dico temeraria canos,
385a quibus imparat drittum giovenezza caminum,

[p. 156 modifica]

sed vobis parlo rancis vecchisque galosis,
quos pueros centum annorum scriptura domandat.
Vecchie, quid insanis? quo te tua bestia menat?
nonne geris cassam mortorum tergore semper?
390an quia bertinam fers in cervice peluccam,
teque rapraesentas rappata fronte saputum,
ac si stet rappis saviezza grisisque cavellis,
tempore dadessum iuvenes non rodere cessas,
ut rosegare solet mollem tignola velutum?
395Et quid sbaiaffas? ecquid, podagrose, cigalas?
Stare magistratum manibus puerilibus, inquis,
quod per inexpertos tractantur seria puttos,
quod sibi sbarbati faciunt succrescere barbam,
gregnapolaeque fregant molesinas sanguine goltas,
400ut iam multidies caecis videantur in occhis,
ut iam stimentur digni (taiante rasoro)
per quos magnifici tandem manegentur honores,
supraque primaias stetur dare iura cadregas.
Hoc tamen invidiae nascit de stercore murmur,
405namque senes isti, se specchio quando vaghezant,
(pro vergogna) pudent carolentam cernere fazzam.
Personam beltas non amplius ulla galantat,
aurea de argenti facta est caviata colore,
bocca pluit bavas, ferro sdentata tenaiae.
410Semper ab ambabus sordina sonatur orecchis,
gutta cadit naso, spudat vecchiaia macagnos,
atque carettonis sbolsat de more cavalli.
Deque povinatis oculis ad pectora colat
sbercia, sed labrum recipit cagatoria nasi.
415Haec ea specchiantes miseri tristantur, et aspris
morsibus invidiae dentrum lacerantur et extra;
antiquas memorant festas teneramque iuventam,
quando stringati drittis cum passibus ibant,
quando fracassabant giostranti pectore lanzas,
420quando stringebant tundos sperone zanettos,
quando saltisono ducebant ordine ballos,

[p. 157 modifica]

quando vaghezabant oculo cignante morosas.
Haec eadem vecchius memorans, cruciamina sentit
qualia Prometheus baratro cazzatus in imo
425sentit, osellazzo semper rosegante figatum.
O nimis improprium senibus, vecchisque bavatis,
pectus amoroso plenum gestare brusoro!
     Cingar at interea, smacato barba Tognazzo,
en quoque amicitiam Zambelli curat habendam,
430ut quoque Zambellus collum sibi rumpere possit.
Hic postquam robbae se viderat esse patronem,
in stroppa male stat, nimia sburlante legrezza.
Ponere cervellum rebus disponit agendis,
parecchiatque casam multis implere richezzis.
435Uxorem chiamat Laenam, sibi tirat apressum,
atque basarottum dans illi parlat: — Habemus,
ad corpus lanchi, tot quot squaquarare valemus.
Non ultra faciet nos Baldus vivere stento.
Vis mercantiam pariter faciamus? ad urbem
440quottidie vadam, multas trafegare facendas.
Tu quoque fra tantum roccam, fusumque drovabis.
Spero quod in curto veniemus tempore ricchi,
nec multam facio stimam si cornua porto,
omnia sunt operanda quidem casone guadagni. —
445Ad quem Laena inquit: — Faciam cuncta ista libenter.
An scis quod grosso voluit me battere legno
Berta, nec offesam possum smemorare cotalam?
Chare marite, meum voias satiare talentum.
Fac ut in hanc vaccam penitus vendetta fiatur.
450Nonne cavallus eris, nostrum si linquis honorem? —
Respondet Zambellus: — Habes, mea Laena, rasonem;
Berta fuit semper nostris contraria spallis,
incaghemus ei re vera et ventre pieno. —
His dictis magnam tractant insemma facendam,
455qua fiat Bertae dictu mirabile scornum.
Circa quinque horas de lecto nocte levabant,
ante ussum Bertae pleno ambo ventre cagabant.

[p. 158 modifica]

Parce mihi, lector, si nunc tibi Musa puzabit.
Berta levans strato damatina bonhora catabat
460lombardas semper sua supra limina quaias.
Cingar, habens caudam vulpazzae more pelatam,
Zambelli talem cito iudicat esse prodezzam.
Quid facit astutus? stomacum sibi fortiter armat,
quottidieque illas fezzas in vase repostas
465servabat, donec fuit urzus stercore plenus.
Berta stupescebat, causamque petebat ab illo,
at Cingar noscens quod foemina vas sine fundo est
semper dicebat: — Cognosces denique causam. —
Mox illam tollens completam fecibus urnam,
470desuper effudit dulci de melle bocalum,
ut quod stercus erat mel esse appareat extra.
Hanc levat in spalla, tacitusque caminat ad urbem,
sed stravestitus, quia toti est cognitus orbi.
Dumque ibat, vidit Zambellum; protinus illum
475advocat, et dicto manifestat nomine se se.
— O Zambelle — inquit, — o mi Zambelle galante,
expectes, quaeso, non me cognoscere pares.
Sum bonus ille tibi compagnus, nomine Cingar,
qui tibi portavit, portat, portabit amorem.
480Quomodo stas vel tu, vel quomodo stat tua Laena?
Tocca manum, certe mihi pares esse gaiardus,
atque bonam chieram nobis tua fazza palesat. —
— Sum — Zambellus ait, — sat sanus satque gaiardus,
est quoque Laena simul sat sana satisque gaiarda.
485Sed dic, quid portas mastello, Cingar, in illo?
Vis, ego te altoriem? somam portabo libenter. —
Tunc Cingar, fingens se straccum, dixit: — Aita,
istud aita, precor, de spallis ponere pesum. —
Zambellus positis manibus discarigat illum,
490fratantumque rogat quid soio portet in illo.
Sed Cingar, frontem nullo sudore madentem
dum fazzoletto ficta stracchedine sugat,
respondet, tanquam scoprendo arcana sodali:

[p. 159 modifica]

— Vis dicam, Zambelle, tibi, charissime, verum?
495Quod tibi parebit fors fors ad credere falsum?
Vis dicam? nulla est impresa coprenda sodali.
Ringratiamento te Berta rigratiat omni,
quam tutavia facis mirando munere dignam.
Te modo perpetuum pensaverat esse nemigum,
500attamen ad provam peradessum novit amigum,
nam quae supra suam portam de nocte cagasti
ecce vides vaso semper stipavit in isto,
et nunc spero illi multos acquirere soldos. —
Zambellus stupefactus ait: — Codesella, quid inquis?
505Tu ne meam poteris fezzam spazzare boteghis?
Ben buttare viam faceres me infretta mudandas,
si quod ego cago credam te vendere posse.
Vade, mihi potius vendis vel vendere cercas
vessigas, quas non a Cingare compro libenter. —
510Cingar ait: — Cur non? ah ne straparla fidelem
contra tuum socium, magis imo contra parentum.
An nescis quod Bertus erat Pannada fradellus
Mignotti Zanchi, de quo me medda Catina
protulit, atque tuam simul ac insemma sorellam,
515unde mihi nezza est et ego tibi barba cusino?
Sed quid tot baias? saldabit prova facendam. —
Sic dicens, brancat spinettum, tratque deforam,
qui ficcabatur brentae puzzantis in imo.
Ecce tenella foras pertuso exire comenzat
520materies, nasisque bono blanditur odore.
— Sentis — Cingar ait, — aquarosam ambraque canum?
An modo vessigas videor tibi vendere vodas? —
Zambellus stoppans nasum sbraiare comenzat:
— O pissasanguis, quid hoc est? iam stoppa foramen,
525stoppa busum, Cingar, merda est, nimis (oybo) carognat.
Sed quis mazzuccus, quis tam lignamine grosso,
qui sborsare voiat tali pro merce nec unum
solettum bagarum, falsum, totumque tosatum?»
Cui Cingar: — Venias mecum, certaberis hac re,

[p. 160 modifica]

530secretum tamen hoc nulli scoprire memento. —
Tunc alzans brentam, Zambelli tergore ponit,
anteque festinans creppat sub pectore risu.
Iam sunt in piazza: mercatus ubique patebat.
Cingar Zambellum gestantem pondera fezzae,
535dissimulans fazzam, speciarum ducit ad unum,
ad quem ingrediens, Zambello stante deforam,
cautus parlat ei non plus quam quinque parolas:
— Vultis apum merdas istas comprare, magister? —
Non Zambellus «apum», sed «merdas» dicere sentit,
540unde stupescebat fieri sic vendita puzzae.
Ille statim risit spetiarus turpe vocabol,
et qualchedunum cito iudicat esse bufonem,
qui sic dicit apum mel merdas esse, caleffans.
Tunc primum extremos digitos in mella ficavit,
545quae super ascondunt dulci sub tegmine stronzos,
in boccam ponit, velut est usanza, liquorem,
dolcezzam gustat solam nec stercora tangit,
unde fidem praestat falso, creditque bugiae.
Ergo hic mercatum faciunt, tres ille pesatos
550atque trabucantes scudos de mille quatrinis
excavat, hosque tirat Cingar, pocamque tirando
esse dolet barrus tanto pro melle monetam.
Iamque vodare parat spetiarus Cingaris urzum,
quem illi restituat proprioque immittere soio,
555unde palesari poterat bareria defattum.
— Heus tu — Cingar ait, — peradessum desine zerlam.
Nunc nunc tornabo, vado comprare cosettas
nescio quas modicas, post quas pro vase redibo. —
Dixerat, et chiamans Zambellum praestus arancat,
560ac ita gabbatus spetiarius ille remansit,
ac ita vulpones vecchi quandoque trufantur.
Hoc meritamenter fortunae in rebus acascat,
ut qui dinari seu dritte sive roverse
pro casia et pilolis pochetinis, proque syroppis,
565magno tirantur numero, complentque scudellam,

[p. 161 modifica]

ut faciant merdas vitamque cagare brigatam,
sic in materia tandem spendantur eadem.
Stercus ut acquistat scudos, ita stercora scudi.
     Magna sed interea Zambellum cura molestat,
570mercatum penitus vult exercere carognis.
Iam complet grandem tali de merce tinazzum.
Per quancumque meat stradam, poltronus amorbat.
Unde die quodam tulit alto in tergore plenum
de pacchiarina mastellum, trottat ad urbem,
575giungit et in plazzam: caricus se ficcat in omnem
bottegam cridans: — Hanc porto ad vendere merdam,
an comprare istam vultis? domando doverum.
Est bona robba quidem, frescamque cagavimus ipsam. —
Si tantam rident sciochezzam, pensa tu ipse.
580Sed mala Zambellum poverum ventura guidabat,
nam tandem seguitans spetiarum venit ad illum,
quem iam scornatum Cingar cativellus habebat.
Ille, ubi Zambellum sporco sub pondere vidit,
pistellum piperis iecit, stangamque piavit,
585inde pianinum vadens post terga bonhommi,
atque super palmas spudans bastone restricto,
percutit heu brentam, magno resonante fracasso.
Brenta soluta statim, spezzatis undique circhis,
decidit in fasces, hinc stercora tota liquescunt,
590per faciemque fluunt Zambelli, perque davantum,
perque deretro cadit stomachosi broda liquoris.
Totus fezza paret, fugit hinc, fugit inde, cridatque:
— Oyme meas spallas, mea terga, meosque galones. —
Sed speciarus eum non lassat prendere flatum,
595perseguitat, nunquam ve deest menare tracagnum,
nunc istam, nunc illam se cacciat ille botegam,
altoriumque petit, sed pulsus ab omnibus ullum
non habet aiuttum, stranium quia rendit odorem.
Turba puellorum currit: day dayque richiamat,
600saxa tirant, marzasque ravas, centumque carognas.
Currunt brettari semper treppare parati,

[p. 162 modifica]

matronae testas extendunt supra fenestras,
tum barisellus adest zaffis comitantibus et quid
et quid hic est rumor tantus, vult scire bravando.
605Zambellum accusat speciarius ante brigatam,
quod sibi vendiderat lorduram melle copertam.
Zambellus plorans negat hoc, provat esse bosiam,
sbraiat enim, sbraiansque cridat: — Non ille daverum
sum, messere, fuit Cingar, fugiforca vocatus,
610quem voluit tantas praetor squartare fiatas. —
Tunc puzzae signale videns cavalerus apertum,
prendit Zambellum, brazzis deretro ligatis,
communique illum facit in praesone serari.
Cingar, ut hoc didicit, subito de more tacagni
615Laenam Zambelli moieram trovat acasam,
quae supra scragnam paiae ingramita sedebat,
sustentansque manu guanzam plangebat amare,
namque sui audierat peradessum fata mariti,
nec scit partitum, nec scit retrovare modellum,
620conseium nec habet, per quod de carcere tretur.
Cingar singultans intrat sugatque veletta
fazzoloque oculos, spudazzo aposta madentes.
Monstrat flere sui Zambelli damna sodalis,
et confortat eam tamen omni fratris amore,
625atque parolinas usat plus zuccare dolzas,
ut voiat meschina suum cor tradere paci,
si sibi consortem robbabit forca picandum,
publica quandoquidem totam sit phama per urbem:
in Piccardiam Zambellum pergere ladrum.
630— Me miseram — tunc Laena cridat, — quia mortua casco.
Quid nam, Cingar, ais? Zambello forca paratur? —
Sic parlans, chioccatque manus, strazzatque caveios,
Cingaris altorium supplex marzocca domandat.
At Cingar plorans inquit: — Sorelina, quid ultra
635posse putas a me fieri? speranza niuna est.
Passavit iam merla Padum, sua vita soravit.
Attamen ut noscas, noscatque lovagna Cipadae,

[p. 163 modifica]

quanti vos faciam, Zambellum, teque, tuosque,
ecce tuum sforzabo tibi tornare bonhomum,
640sed lex difficilis commandat, iusque palazzi:
«Carcere nemo tratur, nisi borsa piena vodatur».
Pratica Signorum sic est, magis imo ladrorum.
Ecce meam borsam dono tibi, doque me ipsum.
Zambellum nostrum quam praestius extra cavemus.
645Tu quoque, si quid habes nummorum, sborsa dinaros,
namque tuis, soldisque meis, populique favore,
illum (ne dubita) de forchae morte cavabo,
quamvis, ut dixi, sit phama quod ille moribit. —
Laena, magis credens, geminat meschina dolorem
650irrumpitque casae portam, reseratque tesorum.
Quantos in cophino carlinos invenit, adfert.
Cingar eos brancat subito, numeratque nientum,
atque suos etiam ramezantes nescio quantos
grossettos sborsat, factos in turre Cipadae,
655quos omnes zurat proprio cum sanguine velle
spendere, si possit Zambellum scodere forca.
Sic ait, et properans tandem pervenit ad urbem,
sponteque bottegam spetiari transit avantum,
qui fezzam comprans saiottam prenderat, et qui
660fecerat hac causa Zambellum carcere chiudi.
Ille foras viso confestim Cingare saltat,
et seguitans longe sbraiat: — Sta, brutte cavester,
sta manigolde, meos dinaros redde, ladrazze.
Tu mihi vendisti merdam pro melle, ribalde. —
665Cingar, qui tantos audit post terga tumultus,
praestus ibi multos testes cativellus adunat.
— En testate — ait, — auditis? testate, fradelli,
iste ladro et barrus puzzam comprasse fatetur
non a Zambello; quid carcere clauditur ergo?
670Sic, traditore, putas hominem trapolare bonhommum?
Sic cittadinis fenocchium vendere pensas?
Sed tua conticui nimium peccata, becazze.
Nonne scio certum, nec testibus ipse carebo,

[p. 164 modifica]

te sfalsasse pesas, scarsasque tenere balanzas?
675Nonne, ribalde, canum stronzos merdamque caprarum
pro diaquirone vendis, pilulisque detribus,
proque bonis tristas non cessas vendere robbas?
Ecce in pallazzum festino, citaberis illuc,
teque para contra testes defendere centum,
680qui meritant, ut ego, si quid valet ipsa bonorum
dabenitas, ad quos omnis credenza quadretur.
Ad corpus... sed non volo blastemare, botegam
sacchezare tibi faciam, poltrone gaioffe.
Siccine te ad costum poveri arricchire putasti? —
685Sic dum parlabat, multa hic brigata ragunat.
Hinc abit ac trottans ficto petit ore palazzum.
At cagarola piat spetiarum magnior illa,
quam sua saepe facit povero scamonea vilano.
Quid faciat nescit, spazzatum se videt esse,
690ni sibi provideat, reparetque repente ruinam.
Staderas nunquam falsas tenuisse recordat,
attamen o quantum simili pro errore stopinat!
Ast intellectum dedit huic vexatio drittum.
Protinus accelerat post schenam Cingaris, ac sic
695hunc vocat: — Expecta, precor, o compagne, pochinum. —
Sed mercadanti facit ultro Cingar orecchias;
plus chiamat spetiarus eum: «Tibi dico, fradelle,
ola, mane, tantum sex audi, quaeso, parolas. —
Tandem se atrigat Cingar, quid vultque rechiedit.
700Ille pregat, supplexque facit gatamorta: — Quid — inquit, —
bon compagne, lucri de me aquistare valebis,
si mihi tum robbam facias, tum tollere vitam?
Ah per amore Dei, si te fortuna guarentet,
ne des accusam tanto pro crimine tantam!
705Tempore praecipue nostro giornisque dadessum!
In quibus, o quantos cum bocchis cernis apertis
stare lupos, miseram gentem ingoiare paratos.
En aliquod donabo tibi, neque contra vilanum
procedam ulterius de stercore melle coverto,

[p. 165 modifica]

710imo zuro tibi quod eum de carcere trabo. —
Cingar ait: — Certe campasti grande periclum,
namque amisisses totam de iure botegam:
forsitan et praetor fecisset rumpere collum.
Errorem tamen hunc tibi parco, dummodo serves
715quae modo fecisti promissa, tiresque bonhomum
de praesone tuis spensis, ut iura comandant. —
— Sum contentus — ait speciarius, — inde bachioccus
et mazzuccus homo sborsat vacuatque crumenam.
Cingar cuncta piat, medicorum more negantum,
720praesonemque simul tacito petiere camino,
quae communis erat, non quae sit turris in imo.
Zambellus, viso confestim Cingare, currit:
totus et allegrus venit ad ferrata fenestrae,
atque cridans aliquod soccorsum chiedit ab illo.
725Cingar ait: — Taceas, taceas, dic, matte, pianum,
deque bona voia voias nunc esse, quod ipse
solus ego nunc nunc hoc te de carcere trabo,
denariosque meos non sparo spandere pro te,
et iam pagavi multam nunc usque monetam.
730Hic homo, qui mecum est, qui te battivit atortum,
zurabit coram populo fecisse bosias,
quum dixit merdas humanas esse bovorum
stercora, quae paucis poterat comprare baiocchis.
At semper nostrae sunt magna desasia merdae. —
735Zambellus respondet: — Ego tamen esse pagatus,
esse satisfactus vellem de stercore perso,
quod sfrantumando mastellum perdidit iste.
Dic, Cingar, patiar precii dispendia tanti? —
Ad quem Cingar ait: — Talem mihi lassa facendam,
740quattuor ipse tibi merdae promitto barillos.
Iamque vale, propero, nunc nunc exibis et o tu,
o speciare, veni mecum praetoris ad aulam. —
Sic abeunt, frappisque suis, chiachiarisque repertis,
cuncta provat Cingar, zurat, sagramentaque brancat,
745nec prius attrigat quam centum mille bosiis

[p. 166 modifica]

solvat Zambellum propriusque retornet a casam,
et nummos quos Laena dedit sua tasca guadagnat,
et quos menchioni speciari temma pagavit.
     Sed iam pro merda stomacatam cerno brigatam,
750atque mihi nasum Musae tenuere stopatum.
Parcite si vestras re tanta implevimus aures,
nam magis implenda est auris quam bocca, valete.