quanti vos faciam, Zambellum, teque, tuosque,
ecce tuum sforzabo tibi tornare bonhomum, 640sed lex difficilis commandat, iusque palazzi:
«Carcere nemo tratur, nisi borsa piena vodatur».
Pratica Signorum sic est, magis imo ladrorum.
Ecce meam borsam dono tibi, doque me ipsum.
Zambellum nostrum quam praestius extra cavemus. 645Tu quoque, si quid habes nummorum, sborsa dinaros,
namque tuis, soldisque meis, populique favore,
illum (ne dubita) de forchae morte cavabo,
quamvis, ut dixi, sit phama quod ille moribit. —
Laena, magis credens, geminat meschina dolorem 650irrumpitque casae portam, reseratque tesorum.
Quantos in cophino carlinos invenit, adfert.
Cingar eos brancat subito, numeratque nientum,
atque suos etiam ramezantes nescio quantos
grossettos sborsat, factos in turre Cipadae, 655quos omnes zurat proprio cum sanguine velle
spendere, si possit Zambellum scodere forca.
Sic ait, et properans tandem pervenit ad urbem,
sponteque bottegam spetiari transit avantum,
qui fezzam comprans saiottam prenderat, et qui 660fecerat hac causa Zambellum carcere chiudi.
Ille foras viso confestim Cingare saltat,
et seguitans longe sbraiat: — Sta, brutte cavester,
sta manigolde, meos dinaros redde, ladrazze.
Tu mihi vendisti merdam pro melle, ribalde. — 665Cingar, qui tantos audit post terga tumultus,
praestus ibi multos testes cativellus adunat.
— En testate — ait, — auditis? testate, fradelli,
iste ladro et barrus puzzam comprasse fatetur
non a Zambello; quid carcere clauditur ergo? 670Sic, traditore, putas hominem trapolare bonhommum?
Sic cittadinis fenocchium vendere pensas?
Sed tua conticui nimium peccata, becazze.
Nonne scio certum, nec testibus ipse carebo,