quae mage galanta est vilanellam primus ataccat,
caetera tunc alias brancat zentaia puellas,
sed quia corrazzam Cingar spoiarat onustam, 245inque giuparello levis est, saltatque lezerus,
ballarinus habet ballorum praemia semper.
Piffaricas danzas non iotam praeterit unam,
ireque post ballum bravanti voce comandat.
Qualis caprettus, quum sol damatina levatur, 250primus de stalla borit, matremque relinquens
huc illuc guizzat, morbezzat, saltat in altum,
talis Cingar erat, qui spoians corpore zaccum
tres se se brazzos saltu slanzabat in uno,
nunc drittus pirlans, nunc bassus, nuncve levatus; 255mirabantque alii stupidi, gattumque putabant.
Iamque Tognazzus adest, palmas qui appoggiat utrasque
gallonis iunctas, gobbam nec habere videtur,
distesas portat gambas, supraque tiratum
dum vadit, signat vix in sabione pedattas. 260Mox contra Bertam gambis se plantat apertis,
mazzucusque senex mirat, doniatque puellam.
Protinus id factum Cingar truffator adocchiat,
unde serans oculum guardat saepissime Bertam,
atque facit cennum, velut est usanza giotonis. 265Pratica Berta, prius quae norat Cingaris artes,
stat veluti polcella, novo sposanda marito.
Attamen ah ladros quandoque levabat ocellos,
oreque rididulo sguardos lanzabat aguzzos.
Oh pensare potes, quales in corde fasellas, 270vel sbolzonadas, sentibat alhora Tognazzus!
Suspirat vecchius, suspiransque, oybo, macagnos
spudat maiores mocenighis atque medais.
Stat modo supra pedem drittum, modo supra sinistrum,
saepe caput grattat, nec statu saldus in uno 275restat, quin moveat se se ter mille fiatas.
— O pissasanguis — secum parlabat, — et oyde
siccine, Berta, meum scoraias porca magonem? —