— Vis dicam, Zambelle, tibi, charissime, verum? 495Quod tibi parebit fors fors ad credere falsum?
Vis dicam? nulla est impresa coprenda sodali.
Ringratiamento te Berta rigratiat omni,
quam tutavia facis mirando munere dignam.
Te modo perpetuum pensaverat esse nemigum, 500attamen ad provam peradessum novit amigum,
nam quae supra suam portam de nocte cagasti
ecce vides vaso semper stipavit in isto,
et nunc spero illi multos acquirere soldos. —
Zambellus stupefactus ait: — Codesella, quid inquis? 505Tu ne meam poteris fezzam spazzare boteghis?
Ben buttare viam faceres me infretta mudandas,
si quod ego cago credam te vendere posse.
Vade, mihi potius vendis vel vendere cercas
vessigas, quas non a Cingare compro libenter. — 510Cingar ait: — Cur non? ah ne straparla fidelem
contra tuum socium, magis imo contra parentum.
An nescis quod Bertus erat Pannada fradellus
Mignotti Zanchi, de quo me medda Catina
protulit, atque tuam simul ac insemma sorellam, 515unde mihi nezza est et ego tibi barba cusino?
Sed quid tot baias? saldabit prova facendam. —
Sic dicens, brancat spinettum, tratque deforam,
qui ficcabatur brentae puzzantis in imo.
Ecce tenella foras pertuso exire comenzat 520materies, nasisque bono blanditur odore.
— Sentis — Cingar ait, — aquarosam ambraque canum?
An modo vessigas videor tibi vendere vodas? —
Zambellus stoppans nasum sbraiare comenzat:
— O pissasanguis, quid hoc est? iam stoppa foramen, 525stoppa busum, Cingar, merda est, nimis (oybo) carognat.
Sed quis mazzuccus, quis tam lignamine grosso,
qui sborsare voiat tali pro merce nec unum
solettum bagarum, falsum, totumque tosatum?»
Cui Cingar: — Venias mecum, certaberis hac re,