Cingar avisarat giottones ante parecchios,
qui voiant sguaitare senis movimenta briconi, 280quisque videbatur risi mangiasse menestras,
sic adeo intantum schioppantur pectora risu,
sed non pensat eos pro se grignare Tognazzus,
imo plus cignat Bertae, cui Berta recignat:
Bertaque dat bertam, bertezans atque bretonans. 285Dum Cingar ballat, Tognazzo passat avantum,
et compagnonem faciens ita parlat orecchiae:
— Quid tardas? tecum vult illa ballare tre horas. —
Sic ait, et passat monstrans parlasse nientum.
Tunc vecchius non bis fecit sibi dicere cosam, 290ad Bertam properat, si vult danzare domandat.
Illa bochinellum stringens, parvumque musinum,
acchinansque caput, porgit fretolosa sinistram.
Strictis inde simul palmis ballare comenzant.
Tunc magnam subito commovit turba risaiam, 295claudere sed risum Cingar studet hic, studet illic,
nam sic ridendo potuissent rumpere zardam.
Cingaris hic adsunt compagni quinque bretari:
Brunellus, Gambo, Sguerzus, Schiavina, Lafrancus,
qui semper verbis homines soiare parantur, 300soiabant igitur bassa cum voce Tognazzum,
sed non tam bassa quin sentiat omnia vecchius.
Sguerzus ait: — O quam destrezzam corpore mostrat! —
Cui Schiavina: — Vides, quam se de schena balanzat! —
Respondet Gambo: — Levis est, multumque speditus, 305iuro Deum quod non saltando rumperet ovum. —
Parlat Brunellus: — Mirum, quam saltet in altum,
altius ire tamen poterit giupone cavato. —
Ad quod respondet Lafrancus: — Rite ricordas,
nam sic personam Bertae mostrabit amighae. — 310Audit Tognazzus quidquid parlatur ab illis,
unde magis balzat, magis unde gaiarditer altos
fert garlatones, coelumque tocare videtur.
Credit evangelium quidquid dixere giotones.