Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/154

148 baldi

esse ribambitum vecchium, similemque vetusto
Mathusalem, quae sit memoret sentenza Gonellae:
100«Forza datur iuveni, vecchio destrezza galanto».
Sum bellus, riccus, sum prudens, sumque gaiardus,
est quoque grassa mihi possessio, grassaque vallis,
vallis non per quam ranarum turba coaxat,
non qua zenzalae nascuntur in aëre guasto,
105auribus et nostris cantant, dicuntque cosinum,
ast ibi vina satis, multumque potenta recoio,
dulcia, garba, rubras facientia denique galtas;
vaccas tres habeo, Cervam, Moramque, Bonelam,
quae mihi mascherpas faciunt in tempore quoquo,
110et sua quatrinos cumulat mihi soccida multos.
Non mihi de paia casamentum, deque canellis
quos picolus boffare queat per nubila ventus,
imo de coctis domus est fabricata quadrellis,
cuius colmegna est cuppis coverta novellis,
115qui sunt ex numero viginti quinque desinae.
Tum quidquid zappae, tum quidquid in arte cosinae
esse potest, habeo: vangas, rastillia, rascos,
marrazzos, rasegas, ficcos in aratra gumeros,
hinc ve segursellos, manarinos, inde badilos,
120cum quibus et soleo zoccos spaccare segures,
chiodos, martellos, trivilinos, atque trivellas,
ferraque segandi, gramolam, misamque farinae,
burrattos, descos, sedacia, mille facendas,
quas narrare quidem facerem fastidia mondo:
125haec ad commandum charae sunt omnia Bertae.
Doctor aratoria sum menzonatus in arte,
doctor et a stalla grassum portare ledamum,
omnibus in seris plenas scio mungere vaccas,
inque rotam tondam teneros calcare casettos.
130Non plasentinis malghesibus atque vacaris
invideo lactis frescum menare botirum.
Herbida prata scio cum falce taiare seganti,
scavedagnare agros, fossatis cingere campos,