Quo dicto alquantum tacitus manet, inde comenzat:
— Sunt arcana mihi, tibi quae, mi barba Tognazze,
dire habeo, modo sis mutus, nullique paleses.
Est importanzae non pochae impresa cotalis, 30nec nisi sub groppo confessionis habenda.
Zura mihi, quod te possit portare diavol,
si minimum cennum praesumas fare de hac re. —
— Dic — Tognazzus ait, — promitto, zuro, piabo
mille sacramentos, non talia dire neguno. — 35Cingar suspirat tacitus, mox parlat: — Amicus
non est daverum, qui quidquam coelat amico.
Semper usanza fuit mecum servire libenter:
attamen unde mei siat interessus honoris,
omnibus incago respectibus atque guadagnis. 40Quorsum haec? forte inquis; nam forsitan esse putabor
rebus in his, quae sum dicturus barba Tognazzo,
sive tabachinus seu qui trucimaniter intrat
furtim cantones omnes et acordat amantes.
Attamen haec quoniam fieri dritissima possunt; 45quando quidem sacra matrimonia rite sequantur,
nullus ab officio me sancto absterreat isto.
Berta, uxor Baldi quondam, nunc solta marito,
abrasata tuum cruciatur propter amorem,
penseros mihi saepe suos e pectore sgolat. 50Non tantos crevellus habet fundamine busos,
nec quae formaium grattat grattucchia matellum,
quantos illa suo fert pro te in ventre forato.
Semper te chiamat, semper te smaniat unum,
semper suspirat, lagnat, sibi pectora chioccat, 55atque suum dubitat ne cor, ingrate, refudes.
— O mi belle — cridat, — cur non, mi belle Tognazze,
scis quod amo et brusor de te, mi belle Tognazze?
Mi Narcise, veni, mi mi Ganimelle, camina.
Ne me despresies, ne bocca melada refudes. — 60Sic meschina cridat, nimio tal volta brusoro
trasportata ultra proprii confinia senni.