Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/151

LIBER SEPTIMUS

Maxima nostrorum sedeat praesentia patrum,
qui sese reputant solos mangiasse Minervam,
et sunt plus matti quam centum mille cavalli.
Ne, rogo, sdegnentur nostram ascoltare Cominam,
5quae vecchium quendam zurans habuisse maritum,
inque capronazzum penitus vertisse zelosum,
sic maricondarum scudellis plena comenzat.
     Cingar, amicitiam Baldi super omnia guardans,
totas ingenii sothiezzas ponit acampum,
10vel sit opus robbam, vel opus sit perdere testam,
an queat hunc ipsum duris sferrare cadenis.
Fingit amicari volpina fraude Tognazzo,
cum quo raggionans longis diversa parolis
venerat ad causam Baldi finaliter ipsam,
15de quo mille malos simulando dire comenzat:
qui sit fur, latro, stradarolus, forca, ribaldus,
qui sit amazzator gentis, qui mille diablos,
mille satanassos portet maledettus adossum,
qui centum meritet mortes, vel mille, vel octo
20millia, vel centum centena miara soghettos.
Inde cavestrellus, voltans parlamen in altrum,
introit ad factum Bertae, quae priva marito,
carceribus chiuso aeternis, cum rebus habendo
iam desperatis, iam mortuis, iamque sepultis,
25vult sibi compagnum lecti accattare novellum.