Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
160 | iuvenilia. |
Obiicies, 2o: motus est causa caloris, 2o Caeli 42; ergo calor non est qualitas prima. Respondeo, in primis: motus non agit cum repassione. 2o: motus causat calorem per accidens, ut docet Albertus 12 Met. c. 8: quia, scilicet, atterit et disgregat; ex quo consequitur raritas, quae est dispositio ad calorem.
Obiicies, 3o: sonus est qualitas, et tamen non fit ex his quatuor; ergo [etc.]. Respondeo, sonum esse qualitatem secundam; non quod fiat ex mixtione primarum qualitatum, sed quod, aliquo modo, oriatur ex illis, quatenus supponuntur corpora habentia qualitates.
Quaestio secunda.
An omnes hae quatuor qualitates sint positivae, an potius aliquae sint privativae.
Prima sententia fuit quorumdam antiquorum, apud Plutarchum lib. De primo frigido, qui dixerunt frigiditatem esse privationem caloris. Horum sententiam secutus est Cardanus, lib. 2o De subtilitate, qui idem affirmat etiam de siccitate1, quam vult esse privationem humoris. Probatur, primo, ex Aristotele, 2o Caeli 18, p.o De generatione 18, 2o De generatione 32, 12 Metaphysices 22, et alibi: ubi frigus appellat privationem. 2o: febrium tertianarum rigor non fit adveniente aliqua materia frigida, sed per solam absentiam caloris: et idem dici potest de aliis multis, quae sola caloris absentia frigefieri2 videntur; ut cum animal moritur, cum ascendunt vapores ad mediam ragionem aëris, etc. 3o: Aristoteles, in libro De longitudine et brevitate vitae, docet, omnes operationes fieri a calore: at, si frigiditas esset qualitas realis, aliquid efficeret: ergo [etc.]. Confirmatur: quia medici dicunt, frigiditatem non ingredi opus naturae: et Aristoteles, 4 Meteororum, ait, frigus inimicum esse naturae; unde videmus etiam, loca calidiora, ut partes meridionales, abundare pluribus et nobilioribus mixtis.
Secunda sententia est quorumdam medicorum, qui, ob argumenta facta, ponunt duplicem frigiditatem: alteram realem, ut est illa elementorum; privativam alteram, ut quae fit recedente calore.