Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
170 | iuvenilia. |
Obiicies: Aristoteles, 4 Met. in initio, ait siccitatem et humorem in omnibus pati, non solum in mixtione sed etiam secundum se, idest extra mixtionem: ergo id quod diximus non est intelligendum solum in mixtione, ut dixi in tertia causa. Respondeo, primo, respectu effectuum secundariorum, de quibus ibi Aristoteles, tam in mixtione quam extra, duas posse dici activas, duas passivas, ob rationes dictas: tamen, quia in toto illo 4o libro agit de mixtis, ideo debet praecipue intelligi in omnibus iis de quibus in libro agit, idest de mixtis. 2o: illud «secundum se» debet intelligi: idest, quod aliae agunt, alie patiuntur, non solum in elementis sed secundum se, idest ratione sui, separatae1 ab elementis, ut contingit in mixtis.
Quaestio quarta
Quomodo se habent primae qualitates in activitate et resistentia.
Prima dubitatio sit, quid sit2 resistentia. Vallesius2, p.o Controversiarum cap. 5, et alii, dixerunt, resistentiam esse actionem, et resistere esse quoddam agere. Probatur, primo: augumentatio fit a simili; sed resistentia augetur augumento actionis; ergo [etc.]. 2o: ex continuatione actionis in contrarium fit maior resistentia in agente, et magis debilitatur contrarium; [etc.]. ergo 3o: potentia resistiva est activa; ergo resistere est agere. Probatur antecedens: potentia resistiva non est passiva, quia potentia passiva disponit subiectum ad patiendum, at potentia resistiva potius impedit passionem; ergo est activa.
Dico, primo: resistentia non est formaliter actio: tum quia lapis resistit manui prementi, et tamen nihil agit; tum quia exiguus calor resistit maximae frigiditati, alioquin fieret alteratio in instanti, et tamen non reagit in illum; tum quia medium resistit in motu locali, et tamen per se non reagit; tum, demum, quia haec inferiora resistunt actioni caeli, et tamen non reagunt in illud.
Dico, 2o, resistentiam non esse passionem. Nam, cum ferrum premitur, non patitur, quamvis resistat: item caelum prementi resisteret, et tamen non pateretur. Adde, quod resistere convenit rei ut est in actu; pati vero, ut est in potentia.