Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
iuvenilia. | 165 |
per se a calore vel frigore, quia sic possent semper esse simul; provenient igitur ab aliis1 qualitatibus, distinctis1 humore et siccitate. Dices, calorem posse producere tam humorem quam siccitatem; verum impediri a forma substantiali, cui coniungitur, ne interdum potius producat hanc quam illam. Sed contra: in primis, formae substantiales non sunt immediate activae, ut quicquam producant; tum, quia videmus, nullam formam posse prohibere2 ne accidens, quod est in eadem materia, efficiat suum effectum; alias, aqua prohiberet2 calorem ne illam calefaceret, vel, cum est calida, prohiberet2 ne alia a se calefaceret. Nec dicas, non prohiberi2 quidem ob rationem factam; sed tantum determinari, ex coniuctione cum forma substantiali, ad producendum potius hanc quam illam qualitatem. Contra: nam ex coniuctione qualitas non acquirit nisi relationem; relatio autem non potest mutare naturam qualitatis, ita ut, si ex se est apta aliquid producere, illud non producat. Confirmatur: quia idem calor ignis, ut est apud Aristotelem 4 Meteororum suum. 2a cap. 3, interdum exiccat, ut patet in luto; interdum humefacit, ut in liquefactione cerae: ergo non potest esse causa per se, quae semper producit effectum similem; nec potest impediri a forma cui coniungitur. Dices, caelum producere effectus omnino diversos. Respondeo, caelum esse causam universalem et aequivocam3; cuiusmodi non potest esse calor vel frigus. Quare concludendum est, calorem et frigus non humefacere et exiccare per se, sed per accidens. Verum, circa modum quo id fiat,
Nota, 4o, calorem, verbigratia, exiccare per accidens, primo, quia calefaciendo producit aliquam formam quae requirit siccitatem; ut quando calor producit ignis. 2o: quia rarefacit substantiam humidam; ex qua rarefactione consequitur evaporatio humiditatis, unde relinquitur solum pars sicca: ita sol exiccat pannos, fructus, etc. 3o: quia facit res concrescere; concreta autem sicca sunt: ergo [etc.]. 4o: quia adiuvat siccitatem; ut infra dicam cum Alberto. Eadem ratione calor humefacit: primo, quia producit formam4 quae requirit humorem; ut, verbigratia, formam aëris ex substantia fructuum: 2o, trahendo humorem in rem siccam per diffusionem; ut quando trahit oleum per vestes: 3o, solvendo et liquefaciendo: nam, ex Aristotele 4 Met. sum. 2a cap. 3, quae calore concrescunt, frigore solvuntur; et e contra: 4o, iuvando actionem humoris; ut infra expli–