Tractatio de caelo/Quaestio tertia

Quaestio tertia

../Quaestio secunda ../Quaestio quarta IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio secunda Quaestio quarta

[p. 55 modifica]

Quaestio Tertia.

An caeli sint unum ex corporibus simplicibus, vel ex simplicibus compositi.


P.um argumentum.Videntur esse unum etc., vel compositi. Primo: quia ubi eadem depraehenduntur accidentia, eadem etiam ponenda est natura: sed in caelis sunt eadem accidentia quae in corporibus mixtis: ergo et eadem natura. Minor probatur: quia in caelo reperiuntur lumen et calor quae sunt proprietates illius, perspicuitas quae est propria aëris, planities quaedam aequabilis1 et veluti partium conglutinatio quae non potest esse sine aqua, demum soliditas quam terrae inesse videmus. Confirmatio p.aConfirmatur argumentum: quia si caelum haberet naturam distinctam ab elementis, maxime haberet illam propter motum distinctum; nam duo motus simplices non possunt convenire uni corpori simplici, ut docet Aristoteles: sed hoc non obstat, quia fieri potest ut duo motus simplices insint uni corpori simplici: ergo etc..Minor probatur: elementa possunt considerari in duplici statu: vel dum secundum aliquas partes existunt extra propria loca; quo in statu convenit illis motus rectus: vel dum sunt in suo proprio loco perfecta; et in hoc statu non repugnat, saltem aliquibus, moveri motu perfectiori, ut circulari: quod patet in igne. Adde quod distinctio corporum simplicium desumitur ex qualitatibus activis. Conf.o 2a.Confirmatur idem: quia etiam animalia, ante quam perveniant ad perfectam quantitatem, moventur motu augumentationis, tum deinde perfectioribus; deinde, quia plures qualitates activae conveniunt elementis, ergo poterunt etiam convenire plures motivae. 2um arg.2o: potentiae activae naturali respondere potentia passiva naturalis eiusdem naturae et proportionis: sed caelum se habet tanquam potentia activa naturalis, respectu horum inferiorum, et haec inferiora se habent tanquam potentia passiva naturalis: ergo caelum debet esse eiusdem naturae cum mixtis et elementis. Conf.o p.a.Confirmatur argumentum: tum quia caelum conditum est a Deo propter haec inferiora; unde non debuit habere naturam dissimilem ab illis: tum quia unumquodque agit secundum quod est in actu; Conf.o 2a.sed caelum communicat his inferioribus aliquando caliditatem, aliquando siccitatem; ergo habet illas et, ut consequens est, illarum principia, quae sunt elementa. 3um arg.3o: nullum corpus simplex habet partes heterogeneas2: [p. 56 modifica]sed caelum habet partes heterogeneas3: ergo non est corpus simplex. Minor probatur: quia in caelo sunt aliquae partes luminosae, aliquae expertes luminis.

P.a opinio.Prima opinio fuit veterum fere omnium philosophorum ante Aristotelem, qui putarunt caelum non esse naturae distinctae ab elementis: et haec sententia promanavit ab Aegyptiis4, ut docet Albertus tract. p.o c. 4, p.i De caelo, qui existimarunt caelum esse igneum. Nam ignis proprium est ut feratur sursum, deinde ut, cum non potest amplius ascendere, volvatur in girum; ut patet in flamma, quae, ubi pervenit ad summum fornacis, circumvolvitur: ex quo patet, cum caelum supremum locum obtineat et circulariter moveatur, esse igneum. Ab hac opinione non multum discrepavit Anaxag.Anaxagoras, qui, ut colligitur ex Aristotele in Met. et p.o Caeli t. 22, sentit caelum esse igneum. Emped.Empedocles vero, ut refert Plutarchus in lib. 2o De placitis philosophorum c. 11, existimavit caelum esse solidum in modum glaciei ex igne aëreque conflatum, ideoque partim igneum partim aëreum; quamvis Empedocli nonnulli attribuerint illum sensisse, caelum esse terreum et grave, non tamen descendere propter summam velocitatem motus, et esse etiam indissolubile, ut ait D. Thomas in p.a parte q. 68 art. p.o, quod in illius constitutione dominetur amicitia et non lis. Anaximenes.Anaximenes5, ex Plutarcho ubi supra, putavit caelum nil aliud esse quam circunferentiam extimam terream. Democr. et Epicu.Democritus et Epicurus voluerunt, caelum constitutum esse ex atomis, quae, ut rotundiores et leviores, in concursu et mutua corporum agitatione elisae, coharentes6 supremum7 locum obtinuerunt et caelum effecerunt. Alii putarunt esse naturae aqueae. Plato.Plato videtur consensisse cum Aegyptiis4: verum noluit caelum esse tantum igneum, ut male illi adscripsit. D. Thomas ubi supra, sed maxime constare tamen ex caeteris elementis sive ex summitatibus illorum et, ut ait Proclus, ex delitiis, maxime vero ex terra et igne. Quod sic colligit Arg. Plat.Plato in Timaeo8, et in opere De natura et anima mundi: Nihil videri potest sine igne, nec tangi sine terra; ergo, cum caelum sit visibile et tangibile, constat maxime ex igne et terra: verum quia haec duo elementa extrema non possunt recte coniungi, nisi interponantur reliqua duo, aër et aqua, ideo etc..

Corollarium.Ex his colligitur, male nonnullos sentire, Platonem non dissensisse [p. 57 modifica]ab Aristotele, ut Simplicium, in p.o Caeli com. 6, Proclum et Ficinum; cum alii omnes apud Philoponum in opere Adversus Proclum in sol.e 13 arg. parte 15, Taurus p.o Commentariorum in Timaeo9, Plotinus lib. De mundo, ut patet etiam ex Porphyrio in Timaeo1110, Philoponus in sol. 6 arg. parte p.a et 14, et ubi supra parte p.a, et a 13 usque ad finem, Albertus Magnus p.o Caeli trac. p.o c. 4, et alii, sentiant, Platonem, opinionem quam nos exposuimus secutum, ab Aristotele plurimum dissensisse. Platonem secuti sunt, ex Platonicis, Taurus Porphyrius et Plotinus; et ex Patribus, inter graecos, D. Basilius in Hexamero11, D. Chrysostomus in Homilia12 10; inter latinos, D. Ambrosius in suo Hexamero15, D. Augustinus in p.o Super Genesim; et inter scholasticos13, D. Bonaventura et alii.

2a opinio.Secunda opinio fuit Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Philoponus in sol.e 13 arg. parte 15, existimavit caelum esse naturae distinctae ab elementis; quamvis Plutarchus, lib. 2o De placitis c. 11, dicat Aristotelem sensisse caelum esse compositum ex quinto corpore, vel ex igne, vel caloris rigorisque mixtura. Sed locus ille erratus est, cum constet aliam esse sententiam Aristotelis, et idem Plutarchus, lib. 1 c. 3 et alibi, meminerit huius quinti corporis quod ponitur ab Aristotele tanquam natura distinctum ab elementis. Hanc opinionem Aristotelis complexi sunt omnes Peripatetici graeci et latini, omnesque scholastici13.

Conclusio p.aDico, primo, caelum esse corpus distinctum a quatuor elementis. Conclusio est Aristotelis, Probatur p.o in hoc lib. a tex....§ 1 usque ad 17: primo, quia motus circularis est simplex et distinctus a recto; sed motus simplex distinctus debetur corpori simplici distincto; ergo, cum motus simplex circularis sit proprius caeli, sicut rectus elementorum, sequitur caelum esse corpus simplex ab elementis distinctum. Maior, idest motum circularem simplicem esse, patet ex t. 5 et 6 huius lib. ; et similiter, esse distinctum a motu recto. Minor probatur ex t. 7, ubi habetur corpori simplici14 assignandum esse motum simplicem, et ex t. 9, ubi habetur unius simplicis corporis esse unum tantum motum secundum naturam. Quod assumitur in conseguentia, patet sensu. Adverte autem hic, vim huius argumenti totam pendere ex eo quod dicitur t. 5: Natura est principium motus. Ex quo patet, diversum motum diversam indicare [p. 58 modifica]naturam. 2o.2o: quia caelum, a t. 10, movetur motu circulari: vel igitur hic motus caelo convenit secundum naturam, et sic habetur intentum; vel contra naturam, vel quasi supra naturam, communicatus illi a superiori corpore. Sed non est contra naturam et violentus: quia deberetur alias alicui alteri corpori secundum naturam; atque ita iam haberetur corpus quod naturaliter motu circulari moveretur, distinctum ab elementis, quod esset caelum. Praeterea, si esset violentus caelo, non posset esse secundum naturam nisi alicui ex elementis: sed non potest esse, quia unumquodque secundum naturam habet motum rectum, unius autem corporis simplicis unus tantum debet esse motus simplex. Praeterea, si talis motus est contra naturam caelo, ergo caelum habet alium motum secundum naturam, qui non poterit esse nisi rectus: at motus rectus debetur elementis: ergo non caelo. Praeterea, si caelo naturalis esset motus rectus, violentus esset illi oppositus recto15: ergo non posset illi esse violentus circularis, quia uni motui naturali unus tantum violentus adversatur. Denique, si caelo esset violentus motus circularis, non posset esse perpetuus16; cum nullum violentum sit perpetuum. Si dicas esse supra naturam, communicatum a superiori corpore17, iam daretur aliud corpus superius, cui secundum naturam conveniret motus circularis: at hoc non posset esse nisi caelum, quod volumus, cui si deberetur motus circularis distinctus, necessario deberet esse naturae distinctae. Et ex hac eadem doctrina colligitur etiam, caelum esse corpus quoddam prius, perfectius et divinius quam sint elementa; cum motus illius sit circularis, recto longe prior et perfectior, ex Phys. 75, p.o De caelo 12, et 2o De caelo 23.

Conclusio 2a.Dico, 2o, caelum non esse corpus mixtum ex elementis. Probatur ex Aristotele, t. 7 et 8 huius libri, ubi dicit corpus mixtum moveri ad motum elementi praedominantis: sed caelum nullo elementorum motu naturaliter movetur, cum moveatur motu circulari: ergo [etc.]. Neque dicas, caelum esse compositum ex quatuor elementis et quinto; quod cum moveatur motu circulari et praedominetur in illo, sequitur etiam caelum motu circulari naturaliter cieri. Nam, in primis, sequeretur dari corpus quintum distinctum ab elementis, quod nulla experientia vel ratione colligi potest: imo et dari implicat quintum elementum cum aliis concurrens ad mixtionem; ut patet ex his quae dicuntur de numero elementorum ab Aristotele, docente, si daretur [p. 59 modifica]quintum elementum supra caelum, quod frustra daretur, quia nunquam posset concurrere ad mixtionem cum aliis elementis. 2o: quia cum omne elementum saltem alteretur, ut suo loco probabitur, sequeretur caelo convenire alterationem; cum tamen caelum neque alteretur neque augeatur. Adde, quod caelum non posset esse primum et universale agens; quia et esset aequale elementis, et non esset prius illis, neque ingenerabile, 3o: caelum eminet inter omnia; ergo habet naturam priorem omnibus. Confirmatur: caelum suo ambitu complectitur omnia; ergo non potest esse elementum. Nam si esset, esset maxime ignis; sed ignis, cum sit mobilissimus, est inaequus18 ad continendum; ergo non potest esse ignis: neque mixtum, quia non recte collocaretur supra omnia elementa: ergo [etc.]. 4o: ex magnitudine: nam caelum est maximum corpus; ergo non est elementum, quia superaret caetera omnia; sed neque mixtum, quod non excedit magnitudine ipsa elementa. Confirmatur: quia caelum19 est pars integrans universum; ergo, sicut reliqua corpora mundum integrantia sunt simplicia, ita et caelum, quae est praecipua pars universi. 5o: si caelum esset elementare, maxime esset naturae igneae: sed si hoc esset, iam pridem fuissent consumpta omnia: ergo [etc.]. Et hoc argumento utitur Aristoteles contra Anaxagoram, in p.o Met. . 6o: Caelum non est corpus grave vel leve, ex p.o Caeli a t. 17 usque ad 20; cum corpori gravi vel levi debeatur motus rectus, non circularis, qualis est motus caeli.

Obiecto.Obiicies authoritatem Aristotelis, primo quidem, in 25a sect. Problematum problem. 18 dicentis, et stella esse calidas et caelum etiam calidum, ac proinde caelum esse naturae igneae: 2o, eundem in 3o Caeli t. p.o asserentem, Substantias et omnia corpora simplicia, ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis, et quaecunque ex his, veluti et totum caelum et partes eius, et rursus, animalia et plantas, et partes horum etc..; ex quibus patet, caelum et partes eius esse, ex his quinque, ex elementis, sicut et animalia et plantas: 3o, eundem, in 7 Met. t. 5, dicentem, animalia et plantas et eorum partes substantias esse, ac naturalia corpora, ut ignem aquam et terram, caeterorum quoque singula, et quaecunque aut horum partes aut ex his sunt aut partibus aut omnibus, ut caelum20 et eius partes, sidera luna et sol.

Ad p.am ob.emAd primam obiectionem respondeo, stellas esse calidas, sicut et [p. 60 modifica]caelum, virtute sive actione, non autem qualitate: quod satis erat ad illud problema, ut patet. Quod autem stellae et caelum non sint calida nisi virtute, patet ex Aristotele, p.o Meteororum cap. 3. Nam si essent igneae, omnia consumerent: et, c. 4 eiusdem lib., quia cum motus caeli et astrorum sit longe velocior motu ignis et aëris, si hoc motu ignitur ignis et aër, a fortiori igniretur totum caelum propter astra, quae in illo longe celerius moventur: praeterquam quod, ut habetur in calce eiusdem capitis, si stellae essent igneae et calidae, maxime esset sol; at non apparet, cum sit coloris albi, non ignei. Responderi etiam posset, non omnia problemata quae habentur in Aristotele, Aristotelis esse; et praeterea, non in omnibus Aristotelem loqui ex sua sententia, sed saepe ex communi. Ad 2am et 3am r.et Alex.Ad 2am et 3am respondet Alexander, in 7o Meta.es, nomine totius caeli intelligi totum universum, constans ex quatuor elementis et corpore caelesti; unde sensus erit, maxime illius loci Meta.es: Substantiae sunt corpora naturalia et partes horum, ex his autem corporibus, vel omnibus vel partibus, constant caetera omnia; totum universum, ex omnibus corporibus et partibus eorum; mundus sublunaris, ex corporibus corruptibilibus21 et partibus eorum; caelum, ex toto quinto elemento et ex partibus, nempe ex astris. R.et Simpl.Respondet Simplicius, in 3o De caelo, dum Aristoteles ait "ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis", per haec ultima intelligere aquam aërem et quintum corpus simplex, quod eodem etiam titulo appellatur elementum, et ideo dicitur "eiusdem ordinis" cum caeteris elementis: unde subdens Aristoteles, "et quaecunque ex his, veluti et totum caelum etc.", efficit hunc sensum, caelum constare ex aliquo elementorum, similiter et partes caeli, hoc est ex quinto corpore. R.et D. Thom.Respondet D. Thomas, in 3o Caeli et in Meta.es, dum ait Aristoteles "ut caelum et partes etc.", illud "ut" non referri immediate ad praecedentia, ut, cum loqueretur22 de mixtis, exemplum sit caeli; sed referri ad ea quae antea dixerat, nempe et in 3o Caeli, ubi dixerat substantias esse corpora simplicia, et in 7 Met., substantias esse corpora naturalia: quare, dans deinde exemplum simplicium vel naturalium corporum, dicit "ut ignis et terra", et interponit de mixtis quia sunt ex his; deinde subdit "ut caelum et partes", ac si diceret, Et ista sunt simplicia corpora vel naturalia, et ideo sunt substantiae. Confirmatur haec expositio ex his quae docet Aristoteles, 8 Met. in principio, [p. 61 modifica]ubi eandem doctrinam repetiit: idest substantias esse corpora naturalia, qualia sunt elementa, animalia, et caelum.

Ad p.um arg.umAd primum argumentum in contrarium respondeo, ex eo quod aliqua accidentia reperiuntur in caelo quae sunt etiam in his inferioribus, tantum colligi caelum habere rationem aliquam communem cum inferioribus, ratione cuius insint illi talia accidentia, quae non secuntur ad ultimam differentiam corporum simplicium, sed ad aliquid communius, hoc est ad naturam corpoream. Ad p.am conf.emAd confirmationem respondeo, distinctionem quidem corporum simplicium, quo ad naturam activam, colligi ex qualitatibus activis; quo tamen ad simplicitatem, ex motuum simplicium distinctione. Ad 2am conf.emAd secundam confirmationem respondeo, duos motus simplices non posse naturaliter uni corpori simplici convenire. Nam licet mutatio status, quae diversum efficit motum localem, necessario debeat variare naturam rei intrinsecam; cum tamen elementa, sive extra suum locum posita, sive in suo loco constituta, non differant nisi accidentaliter; fieri non potest, ut in suo loco moveantur naturaliter motu circulari, et extra suum locum motu recto: praesertim cum motus rectus non possit esse circulari subordinatus, vel e contra, et motus simplex termineretur ad quietem. Quo fit ut elementa in suo loco non moveantur, ut apparet in aqua et terra; ut recte dictum sit ab Aristotele, 2o Caeli naturam elementorum potius in quiete quam in motu consistere. Neque dicas ignem, cum perpetuo moveatur in sua sphera motu circulari, naturaliter tali motu moveri; cum nullum violentum, ex p.o Caeli 15 possit esse perpetuum. Nam ignis non movetur naturaliter in suo proprio loco; neque Aristoteles, ubi supra, docet contrarium; tantum docendo, motum circularem, qui est sempiternus et perpetuus, inter alios motus maxime debere convenire alicui corpori secundum naturam. Ad ult.am conf.emAd ultimam confirmationem respondeo, ex distinctione motuum localium colligi varietatem corporum simplicium, et non ex distinctione qualitatum activarum, cum plures sint compatibiles, neque aliorum motuum alterationis et augumentationis: quia quamvis natura sit principium motus et quietis, tamen maxime est principium motus localis; qui omnium motuum est praestantissimus, et in hoc distinguitur ab aliis, quod nullam addit ipsi mobili formam intrinsecam, imo vero cum ipso identificatur, ut ostendimus in lib. Phys.§ 2 . Ex quo intelligitur, motum [p. 62 modifica]localem supponere rem in esse perfecto constitutam, quo ad omnia illa quae pertinet ad ipsam, unde minimam etiam capiat mutationem. Et haec est ratio, quia perfectissima entia, cuiusmodi sunt corpora caelestia, solo motu moveantur locali: at vero caeteri motus superaddunt substantiis, in quibus sunt, formam aliquam intrinsecam et inhaerentem23, ut generatio, substantialem vel accidentalem, ut alteratio et augumentatio; quo fit ut non adveniant rei in suo esse completo existenti. Ex quibus omnibus intelligitur, recte colligi distinctionem naturarum simplicium ex distinctione motuum localium. Adde his, motum alterationis fieri ab aliquo extrinseco et ratione materiae: unde, quia materia ex se est indifferens ad multas formas, ex alterationum varietate non recte colligi potest corporum distinctio. Non idem iudicium est de motu locali: qui non solum provenit ab intrinseco, ratione materia, quae est indifferens ad motum sursum vel deorsum; sed etiam ratione formae, habentis inclinationem naturalem ad talem motum. Ad 2um arg.Ad 2um argumentum respondeo, caelum et reliqua inferiora habere eandem naturam aliquo modo et proportione24, cum sint substantiae physicae. Ad P.um conf.emAd primam confirmationem respondeo, caelum primario esse conditum ut esset pars integralis universi, ac proinde debuisse esse corpus simplex ab elementis distinctum: praeterea, esse propter se principaliter, deinde propter haec inferiora, ut esset causa universalis concurrens ad omnes generationes; sed ex hoc colligitur, debuisse esse incorruptibile, ac proinde simplex et distinctum a caeteris. R.r p.o ad 2am conf.emAd 2am confirmationem respondeo, secundum aliquos caelum habere qualitatem virtualem calefaciendi cum calidis, frigefaciendi cum frigidis, etc., pro diversitate materiae. R.ur 2o.Responderi melius potest, caelum agere in haec inferiora per lumen tantum, quod per reflexionem per se tantum calefacit. Quod si dicatur aliquando humectare25 vel exiccare etc., id fit per accidens; vel quia extrahuntur parte humidae; vel quia a Luna lumine nocturno attrahatur aliquis humor, qui corpora rara facile ingreditur; vel quia non possint concoqui ab illa humidi, qui in aëre reperiuntur. Ad 3um arg. R.r p.oAd 3um argumentum respondeo, primo, ex eo quod in caelo sint aliquae partes dissimiles, non recte colligi ipsum esse mixtum, cum mixtio colligatur ex qualitatum diversitate in eadem parte existentium: nam mixtio proprie fit ex eo, quod formae [p. 63 modifica]elementorum sint in eadem parte materiae; vel, ut aliis placet, quia in una et eadem parte materiae reperiatur una forma plures sub se virtutes26 continens, quae ad sui generationem requirit multas qualitates: nihil autem in caelo tale reperitur. R.o 2o.Respondeo, 2o: diversitas partium, quae fit per diversas qualitates quarum quaelibet est specie distincta, si quid probat, tantum probat distinctionem27 formarum; ita ut quaelibet pars habeat suam propriam formam, et totum ex ipsis resultans sit aliquid totum per aggregationem: unde argumentum, si quid probat, solum hoc probat, stellas habere diversam naturam ab aliis partibus caeli; quod ut probabile a multis, secundum Aristotelem, defenditur.


Varianti

  1. 8. equabilis —
  2. 34. eterogeneas —
  3. 1. eterogeneas
  4. 4,0 4,1 6, 26. egiptiis
  5. 21. lix. Anaximanes
  6. 24. elise coerentes
  7. 25. supraemum
  8. 30. Timeo
  9. 3, 4. Timeo
  10. 4. ex Plotino Porf. in timeo
  11. 10, 11. Examero
  12. 10. Grisostomus in Omilia
  13. 13,0 13,1 11–12, 21. scolast....
  14. 29 — 30. corporis simplicis
  15. 15. rectus
  16. 17. perpetuum
  17. 19. superiori corpori
  18. 10. inequus
  19. 15. qui caelum
  20. 34. omnibus caelum. Fra omnibus e caelum cominciò a scrivere cum; poi cancellò, dimenticandosi di sostituire ut, come il testo richiede: cfr. pag. 60, lin. 28. —
  21. 18. coruptibilibus-
  22. 29. loquaeretur-
  23. 6. inherentem
  24. 17-18. proportionem
  25. 29 humettare
  26. 2-3. virtute
  27. 6. distinctione

Note del curatore

  1. [1] Manca nel codice il numero del testo.
  2. Cfr. Pag. 15, (1).