Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/58


iuvenilia. 55

Quaestio Tertia.

An caeli sint unum ex corporibus simplicibus, vel ex simplicibus compositi.


[P.um argumentum.]Videntur esse unum etc., vel compositi. Primo: quia ubi eadem depraehenduntur accidentia, eadem etiam ponenda est natura: sed in caelis sunt eadem accidentia quae in corporibus mixtis: ergo et eadem natura. Minor probatur: quia in caelo reperiuntur lumen et calor quae sunt proprietates illius, perspicuitas quae est propria aëris, planities quaedam aequabilis1 et veluti partium conglutinatio quae non potest esse sine aqua, demum soliditas quam terrae inesse videmus. [Confirmatio p.a]Confirmatur argumentum: quia si caelum haberet naturam distinctam ab elementis, maxime haberet illam propter motum distinctum; nam duo motus simplices non possunt convenire uni corpori simplici, ut docet Aristoteles: sed hoc non obstat, quia fieri potest ut duo motus simplices insint uni corpori simplici: ergo etc..Minor probatur: elementa possunt considerari in duplici statu: vel dum secundum aliquas partes existunt extra propria loca; quo in statu convenit illis motus rectus: vel dum sunt in suo proprio loco perfecta; et in hoc statu non repugnat, saltem aliquibus, moveri motu perfectiori, ut circulari: quod patet in igne. Adde quod distinctio corporum simplicium desumitur ex qualitatibus activis. [Conf.o 2a.]Confirmatur idem: quia etiam animalia, ante quam perveniant ad perfectam quantitatem, moventur motu augumentationis, tum deinde perfectioribus; deinde, quia plures qualitates activae conveniunt elementis, ergo poterunt etiam convenire plures motivae. [2um arg.]2o: potentiae activae naturali respondere potentia passiva naturalis eiusdem naturae et proportionis: sed caelum se habet tanquam potentia activa naturalis, respectu horum inferiorum, et haec inferiora se habent tanquam potentia passiva naturalis: ergo caelum debet esse eiusdem naturae cum mixtis et elementis. [Conf.o p.a.]Confirmatur argumentum: tum quia caelum conditum est a Deo propter haec inferiora; unde non debuit habere naturam dissimilem ab illis: tum quia unumquodque agit secundum quod est in actu; [Conf.o 2a.]sed caelum communicat his inferioribus aliquando caliditatem, aliquando siccitatem; ergo habet illas et, ut consequens est, illarum principia, quae sunt elementa. [3um arg.]3o: nullum corpus simplex habet partes heterogeneas2:

  1. 8. equabilis —
  2. 34. eterogeneas —