Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
iuvenilia. | 63 |
mentorum sint in eadem parte materiae; vel, ut aliis placet, quia in una et eadem parte materiae reperiatur una forma plures sub se virtutes1 continens, quae ad sui generationem requirit multas qualitates: nihil autem in caelo tale reperitur. [R.o 2o.]Respondeo, 2o: diversitas partium, quae fit per diversas qualitates quarum quaelibet est specie distincta, si quid probat, tantum probat distinctionem2 formarum; ita ut quaelibet pars habeat suam propriam formam, et totum ex ipsis resultans sit aliquid totum per aggregationem: unde argumentum, si quid probat, solum hoc probat, stellas habere diversam naturam ab aliis partibus caeli; quod ut probabile a multis, secundum Aristotelem, defenditur.
Quaestio Quarta.
An caelum sit incorruptibile.
[P.a opinio.]Prima sententia fuit Philoponi3, existimantis caelum esse corruptibile ex sua natura, et aliquando tandem corruptum iri; ut colligitur ex solutione 6 arg. adversus Proclum, et ex Simplicio qui hanc illi sententiam tribuit. Philoponus3 in suam sententiam trahit Platonem, qui caelum sua natura corruptibile, Dei tamen benignitate incorruptibile, esse putavit; ut patet ex Timaeo4, ubi mundum esse genitum asseruit et consequenter corruptibile. Verum quid senserit Plato de caeli incorruptibilitate, discrepant inter se Platonici, nam cum Philopono partim consentiunt Taurus, Atticus5, Severus, Pleto, Plutarchus et Philo6, in lib. De incorruptibilitate6 mundi, et permulti Sanctorum Patrum citati in quo.e p.a De mundo, qui putant caelum dici genitum a Platone quod antea non esset; dissentiunt Crantor7, Plotinus, Porphyrius8, Iamblicus et Simplicius in primo Caeli t. 20, ubi dicit genitum sumi a Platone, ubi supra, pro eo quod est ab alio, quamvis fuerit ab aeterno. Aristoteles tamen et Alexander intelligunt Platonem ita, ut velit caelum non esse aeternum, Probat suam sententiam Philoponus