Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
56 | iuvenilia. |
sed caelum habet partes heterogeneas1: ergo non est corpus simplex. Minor probatur: quia in caelo sunt aliquae partes luminosae, aliquae expertes luminis.
[P.a opinio.]Prima opinio fuit veterum fere omnium philosophorum ante Aristotelem, qui putarunt caelum non esse naturae distinctae ab elementis: et haec sententia promanavit ab Aegyptiis2, ut docet Albertus tract. p.o c. 4, p.i De caelo, qui existimarunt caelum esse igneum. Nam ignis proprium est ut feratur sursum, deinde ut, cum non potest amplius ascendere, volvatur in girum; ut patet in flamma, quae, ubi pervenit ad summum fornacis, circumvolvitur: ex quo patet, cum caelum supremum locum obtineat et circulariter moveatur, esse igneum. Ab hac opinione non multum discrepavit [Anaxag.]Anaxagoras, qui, ut colligitur ex Aristotele in Met. et p.o Caeli t. 22, sentit caelum esse igneum. [Emped.]Empedocles vero, ut refert Plutarchus in lib. 2o De placitis philosophorum c. 11, existimavit caelum esse solidum in modum glaciei ex igne aëreque conflatum, ideoque partim igneum partim aëreum; quamvis Empedocli nonnulli attribuerint illum sensisse, caelum esse terreum et grave, non tamen descendere propter summam velocitatem motus, et esse etiam indissolubile, ut ait D. Thomas in p.a parte q. 68 art. p.o, quod in illius constitutione dominetur amicitia et non lis. [Anaximenes.]Anaximenes3, ex Plutarcho ubi supra, putavit caelum nil aliud esse quam circunferentiam extimam terream. [Democr. et Epicu.]Democritus et Epicurus voluerunt, caelum constitutum esse ex atomis, quae, ut rotundiores et leviores, in concursu et mutua corporum agitatione elisae, coharentes4 supremum5 locum obtinuerunt et caelum effecerunt. Alii putarunt esse naturae aqueae. [Plato.]Plato videtur consensisse cum Aegyptiis2: verum noluit caelum esse tantum igneum, ut male illi adscripsit. D. Thomas ubi supra, sed maxime constare tamen ex caeteris elementis sive ex summitatibus illorum et, ut ait Proclus, ex delitiis, maxime vero ex terra et igne. Quod sic colligit [Arg. Plat.]Plato in Timaeo6, et in opere De natura et anima mundi: Nihil videri potest sine igne, nec tangi sine terra; ergo, cum caelum sit visibile et tangibile, constat maxime ex igne et terra: verum quia haec duo elementa extrema non possunt recte coniungi, nisi interponantur reliqua duo, aër et aqua, ideo etc..
[Corollarium.]Ex his colligitur, male nonnullos sentire, Platonem non dissensisse