Tractatio de caelo/Quaestio secunda

Quaestio secunda

../Quaestio prima ../Quaestio tertia IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio prima Quaestio tertia

[p. 47 modifica]

Quaestio secunda.

De ordine orbium caelestium.


P.a opinio.Aristarchus, quadringentis annis ante Tolomaeum, quem ex recentioribus secutus est Nicolaus Copernicus in opere De revolutione [p. 48 modifica]orbium caelestium, hunc constituit: ut Sol in medio mundi sit collocatus; circa quem, orbis ; circa hunc, orbis1 ; circa hunc, orbis magnus, Terram cum elementis2 et Lunam continens; circa hunc, orbis ; deinde caelum3 Iovis; postea Saturni globus; postremo Firmamentum.

P.a opinio confutaturHaec opinio adversatur communi philosophorum astronomorumque sententiae, et rationi Terram in medio mundi consistere suadenti. Primo, quia, ex Averroe in 2o Caeli, et ex Tolomaeo dic. p.a c. 5, si Terra non esset in medio mundi sita, non fierent semper eclipses Lunae quando duo4 luminaria per diametrum opponuntur, sed plerumque contingerent quando non existunt in locis zodiaci oppositis: quod tamen pugnat cum experentia astronomorum, docentium tunc semper fieri eclipses quando Luna opponitur Soli, alias nunquam. Confirmatur: quia si ponatur Terra in medio mundi, tunc, ut fiet5 eclipsis, cum opponuntur duo luminaria ob Terrae interpositionem, ita, si ponatur extra medium, non fiet eclipsis, quia nulla erit interpositio Terrae; imo tunc maxime fiet quando Luna maxime distabit a Sole, quia tunc habebit minimum luminis. 2o, quia, ex Regiomontano in Epitome lib. p.o conc. 3a, et ex Aristotele in 2o Caeli, omnia gravia, libere secundum mundi diametrum discendentia, superficiei Terrae ad angulos aequales occurrunt, in quacunque orbis parte descendant; ergo, ut consequens est, tendunt ad Terrae centrum, alias non inciderent superficiei Terrae ad angulos aequales: quo fit ut, quia diametri mundi, secundum quas gravia feruntur, transeunt per centrum universi ibidem se intersecantes, ut idem sit et Terrae et mundi centrum. 3o, quia, ex Aristotele, cum Terra sit gravissima, ad infimum locum tendere debet; qui cum remotissimus debeat esse a caelo, non potest esse nisi centrum mundi. Confirmatur haec ratio: quia Terra cum sit omnium ignobilissima, debuit iure collocari in medio, ne reliqua corpora propter illius propinquitatem aliquid detrimenti paterentur, et quia ita posset subveniri melius et commodius illius imperfectioni6 per influxum caeterorum corporum. 4o, quia, ex Alfragano in differentia 4, et ex Ioanne de Sacrobosco in sua Sphera, seclusis omnibus vaporibus nebulis et exhalationibus7 quae visum nostrum possunt impedire, existentibus nobis in superficie Terrae in quacunque regione, apparent stellae eiusdem semper magnitudinis, tam [p. 49 modifica]

iuvenilia. 47

in ortu quam in occasu, et in medio caeli: quod fieri non posset, nisi Terra esset in medio mundi aequaliter distans ab omnibus partibus caeli. 5o, ex Sacrobosco ibidem, homini ubicunque terrarum existenti sex semper signa oriuntur et sex occidunt, ut recte docent Tolomaeus dic. p.a c. 5 et 6, et Alfraganus differentia 4, caeterique astrologi: quod fieri non posset, nisi Terra esset in mundi medio sita. 6o, ex Tolomaeo ubi supra: quia si Terra non esset in medio mundi sita, aut esset in plano circuli aequinoctialis extra mundi axem (nam si esset in axe mundi et in plano aequatoris 8, existeret in centro), aut in axe mundi extra planum aequinoctialis circuli, aut denique neque in plano aequinoctiali neque in axe mundi: sed nullum horum dici potest: ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim primum: alias in sphera recta nunquam fieret aequinoctium; quin imo in sphera obliqua, aut nullum fieret aequinoctium, aut non fieret in medio loco inter solstitium aestivum et hibernum 9; praeterea, in eadem sphera recta nullus videret dimidietatem caeli; in eadem sphera non cernerentur stellae aequalis magnitudinis; ad haec nullus 10 horizon divideret caelum in partes aequales; et, demum, excessus maximae 11 diei supra diem aequinoctialem non esset aequalis defectui brevissimae 12 diei quo a die aequinoctiali superatur: quae omnia probant mathematici quotidianae experientiae 13 repugnantia. Non 2um: quia alias nullus horizon, praeter rectum, secaret caelum in duas partes aequales, et consequenter neque zodiacum; quod pugnat experientiae, cum medietas zodiaci, hoc est sex 14 signa, semper conspiciantur infra et supra horizontem: deinde, solum in sphera recta fieret 15 aequinoctium, quia solus horizon rectus bifariam divideret aequatorem 8: 3o, quia series atque proportio incrementi et decrementi dierum ac noctium confunderetur 16, quae talis est ut bis in anno dies adaequentur 17 noctibus: 4o, quia umbrae gnomonum, qui 18 cum horizonte angulos rectos efficiunt, tempore aequinoctiorium non per unam eademque lineam rectam ab oriente in occidentem 19 procerentur: 5o, quia nunquam per dioptram 20 cernerentur duo signa zodiaci per diametrum opposita; quod est contra experientiam, quae docet, ortum et occasum solis in aequinoctiis per dioptram 20 secundum unam rectam lineam conspici; sicut et ortum in [p. 50 modifica]solstitio aestivo21, occasum in solstitio hiemenali22, item ortum in solstitio hiemenali22 et occasum in aestivo23, per dioptram23 secundum lineam rectam sibi correspondere in quolibet horizonte. Neque 3.um: quia pari ratione in omnia dicta absurda incideremus; nam in sphera recta nullum fieret aequinoctium, et in obliqua ille tantum horizon secaret spheram per aequalia, qui transiret per centrum mundi; confunderetur universa series in decrementis et incrementis dierum ac noctium; etc.

2a opinioAegyptii24, quos secuti sunt Plato in Timaeo et Aristoteles 2o Caeli c. 12 et in p.o Meteororum c. 4, putarunt hunc ordinem esse collocandum in spheris caelestibus25: ut infimum locum obtineret Luna, hanc subsequeretur26 Sol, Solem Mercurius, deinde Venus, 5. Mars, 6 Iupiter, 7 Saturnus, postremo octava sphera27. Haec sententia repugnat et astronomis et rationi: nam Tolomaeus et Regiomontanus, Sacroboscus et alii sentiunt, Lunam quidem occupare infinum locum; sed tamen supra illam constituunt ☿, inde ♀, inde ☼, supra hunc ♂, inde ♃, tum ♄, tum octavam spheram, nonam, decimam, et caelum empyreum28. Verum tamen est, Aristotelem28, in libello De mundo ad Alexandrum, Venerem immediate supra Solem et sub ☿ constituisse.

Probatur astronomorum ordo in constitutione spheram caelestium: ex cuius probatione patebit refutatio ordinis Aegyptiorum24, et praeterea opinionum29 Metrodori et Cratis, qui Solem et Lunam ponebant supremos planetarum, Democriti, qui Mercurium ☼ superiorem faciebat, et demum Alpetragii30, qui Venerem Sole altiorem existimabat. Et, primo quidem, haec prima opinio, Lunam infimum locum obtinere inter planetas, et octavam spheram illis omnibus esse superiorem, probatur ex eclipsibus planetarum sive occultationibus. Nam illud astrum est inferius, quod alterum nobis occultat: sed Luna, quando coniungitur cum aliis planetis, eos interdum nobis visu eripit: ergo subest illis. Et pari ratione poterit formari argumentum de Mercurio respectu ♀, et de ♀ respecto ♂, etc.. Confirmatur idem: corpus lucidum quo remotius est a terra, caeteris paribus, eo umbrae31 corporum minores apparent in plano horizontis; et quo propinquius est, eo maiores: sed Luna, aequalibus cum Sole gradibus, in diverso tamen tempore, ab horizonte distans, longiores umbras proicit, ut [p. 51 modifica]patet: ergo [etc.]. Quod autem de ☽ respectu ☼ diximus, accommodari32 potest aliis planetis; nam quamvis illi non ita splendeant ut umbras proiciant, sciri tamen potest quantum eorum radii per gnomonis verticem proiciantur. Probatu, 2o, Lunam immediate subsequi ☿, hunc ♀, Venerem ☼. Illud astrum est Terrae vicinius, quod, caeteris paribus, maiorem habet diversitatem aspectus (voco autem diversitatem aspectus, quam alii vocant aspectum diversitatis, differentiam veri visique loci alicuius astri: verus locus astri dicitur punctum illud circuli maximi per verticem capitis et astrum transeuntis, quod lineam rectam e centro Terrae per centrum astri ad circulum illum33 maximum protractam terminat; visus vero locus sideris dicitur illud punctum eiusdem circuli maximi, quod lineam rectam ab oculo nostro per sideris centrum ad circulum illum33 maximum eductam terminat): sed Luna maximam habet diversitatem aspectus, et post Lunam ☿, et post ☿ ♀, et post ♀ ☼, ut optime probant mathematici: ergo [etc.]. Dices, quid de aliis planetis? Respondeo, ex hac via nihil certi de illis posse determinari, cum, propter nimiam quam habent a Terra distantiam, nullam habeant diversitatem aspectus. Quod autem in particulari ☿ sit supra ☽ et sub ♀, de quo dubitabatur, patet ex illius motu, qui magis irregularis est quam motus ♀; propter quod etiam astrologi tribuerunt ☿ 5 orbes et epicyclum34, ♀ autem 3 tantum orbes et epicyclum34. Probatur, 3o, rectum esse ordinem spherarum omnium qui a nobis constitutus est, ex velocitate et tarditate motuum. Quo magis caelum a natura et conditione primi mobilis recedit, eo etiam est inferiori loco ponendum: sed ☽ inter omnes planetas fertur celerrime ab occasu in ortum, ut patet ec praecedenti, et post ☽ ☿, et sic deinceps, servato spherarum ordine praedicto. Verum hic adverte, ex hac via nihil certi statui posse de ordine Solis, Veneris et ☿, quamvis colligantur esse supra ☽ orbem, cum eodem fere tempore suos motus ab occidente in orientem conficiant. Hinc Alpetragius, teste Regiomontano lib. 9 Epitomes prop.e p.a, sub Marte contendit positum esse caelum ♀, et sub caelum ☼, deinde ☿, postremo☽; propterea quod ♀, ratione epicycli34, tardius quam ☿, ☽ autem citissime, suum cursum absolvat. Verum ☼em in medio planetarum constitui debere, atque propterea rectum esse assignatum ordinem spherarum caelestium, probatur ex Regiomontano ubi supra, [p. 52 modifica]et Tolomaeo dic. 5 c. 15, a quo non dissentit Albatenius c. 50 sui operis. Quia distantia ☼ a centro Terrae, quando minima est, hoc est quando ☼35 in opposito augis existit, continet 1070 Terrae semidiametros; at vero distantia Lunae, quando maxima est, hoc est quando36 in auge existit, continet 64 semidiametros; ex quo patet, differentiam inter minimam Solis distantiam et maximam ☽ continere semidiametros 1006, ut patet: at inter caelum Solis et et ☽, vacuum, a quo plurimum natura abhorret37, concedi non potest; neque rationi congruum est, deferentes augium ☼ et ☽ tanta esse mole praeditos, nam talis moles esset inanis et superflua: ergo iure optimo tantum spatium intermedium tribuetur orbibus ☿ et ♀, ac proinde ☼ erit in medio planetarum. Confirmatur idem ex eo, quod ☼ motus est regula et mensura motuum aliorum planetarum, alia tamen atque alia ratione; nam ♂, Iupiter et Saturnus ratione epicycli38 cum ☼ motu conveniunt, ☿ vero et ♀ in deferentibus orbibus motui ☼39 conformantur, ut fuse explicant mathematici in theoricis40 planetarum: quo fit ut in medio horum iure ☼ debeat collocari, ut tres superiores planetas ab inferioribus separet; quandoquidem non eadem ratione uniformitatem motus secum observant. Probatur, 2o, idem ex eo, quod ☼ est rex et quasi cor omnium planetarum; quo fit ut in medio41 illorum constitui debeat: nam et rex in medio regni et cor in medio animalibus extant, ut omnibus inde sive populis sive membris aequaliter providere possint42. Confirmatur: quia, secundum astronomos et philosophos, omnes stellae et planetae43 lumen suum a Sole recipiunt, saltem perfectius; ut manifestum est in eclipsi ☽, in qua ☽, ob ingressum in umbram Terrae, lumen amittit, et diversis temporibus diversimode illuminatur. Idem iudicium est de aliis stellis, quae sunt eiusdem cum Luna naturae. Confirmatur ex planetis; qui, cum Soli sunt propinquiores, vehementius illuminantur, ut apparet in Marte ac ♀. Ex quibus omnibus apparet, Solem debuisse constitui in medio: ut alluserunt illi qui rempublicam ex 7 planetis constituerunt; nam Solem tanquam regem in medio collocarunt, Saturnum ob eius senectutem consiliarium, Iovem ob magnanimitatem44 iudicem, ♂ militiae ducem, ♀ bonorum dispensatricem, ☿ eius scribam45, Lunam denique nuncii officio fungentem, cum velocissime ab occasu in ortum moveatur, ut posset [p. 53 modifica]singulis mensibus ad quemlibet regis mandata perferre. Probatur idem, 3o, ex Albumasar46 in suo Magno Introductorio tract. 3o differentia 3a, quia Sol, planetarum nobilissimus et maxime activus, debuit in medio collocari: alias, si superius fuisset positus, non potuisset commode in haec inferiora agere; si vero infra, neque commode potuisset suam virtutem his inferioribus communicare, nam et nimis tarde fuisset motus propter distantiam a primo mobili, et calore suo potius obfuisset: recte igitur etc.. Huc allusit Phoebus47, ab Ovidio 2o Met., filium Phaetontem48 solis quadrigam conscensurum ita admonens:

Altius egressus, caelestia signa cremabis.


Probatur, 4o, ex antiquis dierum hebdomadae49 institutoribus, qui diebus nomina a planetis imposuerunt, cuilibet videlicet ab eo qui prima diei illius hora dominium obtinet. Nam singuli planetae singulis horis diei, suo ordine, praeesse dicuntur ab astronomis: unde, cum dies contineat 24 horas, necesse est ut, si die sabbati prima hora dominatur Saturnus a quo denominatur, sequenti die prima hora dominetur planeta ordine retrogredo50 sequens duobus intermissis, nempe ☼, a quo denominatur dies Solis. Nam si prima hora sabbati dominatur Saturnus, 2a dominabitur Iupiter, 3a ♂, 4 ☼, 5 ♀, 6 ☿, 7 ☽, 8 Saturnus, 9 Iupiter, 10 Mars, 11 ☼, 12 ♀, 13 ☿, 14 ☽, 15 Saturnus, 16 ♃, 17 ♂, 18 ☼, 19 ♀, 20 ☿, 21 ☽, 22 ♄, 23 ♃, 24 ♂: prima hora diei sequentis ☼, et sic deinceps. Ex quo patet cur non denominentur dies planetarum secundum ordinem immediate, sed semper secundum ordinem retrogredum50 duobus intermissis, quia nimirum hoc ordine praesunt horis dierum51; qui ordo minime tali esset, nisi planetae52 eo ordine ponerentur quem diximus. Extant hac re duo carmina, ut sciatur quibus horis diei quilibet planeta dominetur, in quibus apparet etiam quem ordinem inter se habeant:

Cynthia, ☿, ♀ et ☼, Mars, Iove, Saturnus ordine retrogredo sibi quivis vendicat horas53.


ObiiciesObiicies, ☼ non posse esse in medio planetarum, cum nunquam patiatur eclipsim a ☿ vel a ♀, ac proinde non sit supra illos; alias [p. 54 modifica]enim occultaretur ab illis, sicut occultatur a Luna. Respondeo, cum Tolomaeo, dic. 9 c. p.o et Regiomontano lib. 9 prop.e p.a, duos planetas posse coniungi, idest esse in eodem gradu zodiaci, ita ut recta linea exiens ab oculo transiensque per centrum unius minime per centrum alterius transeat, quod tamen requiritur ad eclipsim; et hinc fit, ut saepissime videamus ☽ in noviluniis cum ☼ coniunctam illum tamen non obtegere. Adde quod, secundum Albatenium, Tebi, et alios astronomos, diameter visualis ☼ ad diametrum visualem ♀ (sunt autem visuales diametri illorum circulorum qui nobis apparent in astris) proportionem habeat decuplam: quo fit ut diameter visualis ☼, iuxta demonstrationes geometricas, ad circulum visualem54 Veneris centuplam habeat proportionem: nam cum circuli eam inter se habeant proportionem quam diametrorum quadrata; proportio autem quadratorum, quae describuntur ex circulorum diametris, duplicata sit illius proportionis quam habent diametri; fit ut diametri visuales circulorum Solis et ♀ habeant proportionem decuplam, diametrorum quadrata atque ideo et circuli visuales proportionem habeant centuplam: haec enim illius duplicata est; ut patet in his numeris 1. 10. 100, qui decuplam proportionem habent. Ut autem facile sciatur quaenam proportio dicatur alterius duplicata, multiplicandus erit in se denominator55 proportionis duplicatae; ex quo intelligitur cum decuplae proportionis denominator sit 10, si decem in decem multiplicatur, procreatum iri numerum 100, qui est denominator duplicatae proportionis ipsius 10. Ex quibus patet, ♀ nullo modo posse ☼ obtegere, etiam si illa interponatur inter nostrum aspectum et ☼, sed tantum centesimam illius partem quae vix animadverti potest a nobis; et a fortiori neque Mercurium posse ☼ occultare, cum illius diameter sit longe minor diametro visuali ♀. Dices, cur igitur Luna, cum sit longe minor ☼, aliquando totum occultat? Respondeo, id evenire ob nimiam ☽ ad Terram vicinitatem et maximam illius a ☼ distantiam56; ex quibus fit, ut diameter Lunae visualis maior appareat diametro visuali ☼, ac proinde ☽ maior quam ☼ nobis esse videatur.

Varianti

  1. 2. ; circa hunc, orbis magnus
  2. 3. elimentis
  3. 4. celum
  4. 9. dua
  5. 13. fiat
  6. 31. imperfectionem
  7. 33. exalationibus
  8. 8,0 8,1 9, 26. equat.... —
  9. 15. estivum et ibernum
  10. 17. nullum
  11. 18. maxime
  12. 19. brevissime
  13. 20–21. quotidiane experientie
  14. 23–24. hoc sex
  15. 25. fieri
  16. 27. confunderentur
  17. 28. adequentur
  18. 29. qui mutato poi in quae
  19. 31. occidente
  20. 20,0 20,1 31, 34. dioctram
  21. 1. estivo
  22. 22,0 22,1 1, 2. iemali
  23. 23,0 23,1 2. extivodioctram
  24. 24,0 24,1 8, 20. Egipt... —
  25. 10. celestibus
  26. 11. subsequaerentur
  27. 12. spheram
  28. 28,0 28,1 17. empireumest quod Ar: —
  29. 21. opinio
  30. 23. Alfetragii
  31. 31. unbrae
  32. 1 – 2. accomodari
  33. 33,0 33,1 10, 13. illud
  34. 34,0 34,1 34,2 21, 22, 33. epicic.... —
  35. 3. ☼ est in
  36. 4. hoc quando
  37. 8. aborret
  38. 14. epicicli
  39. 15. ☼ vero et ♀
  40. 16. teoricis
  41. 20. ut medio
  42. 22. possit
  43. 24. planete
  44. 33. magnanimitate
  45. 34. scriba
  46. 2. Albunasar
  47. 8. Febus
  48. 9. Faetontem
  49. 11. ebdomadae
  50. 50,0 50,1 17, 24. l. retrogrado, retrogradum: ma cfr. lin. 31. —
  51. 25. diebus
  52. 26. planete
  53. 31. oras
  54. 11. visuale —
  55. 20. duplicati, multiplicandus erit denominatum —
  56. 30. distantia —