Tractatio de caelo/Quaestio prima
Questo testo è completo. |
◄ | Tractatio de caelo | Quaestio secunda | ► |
Quaestio prima.
An unum tantum sit caelum.
P.a opinio.Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, quos secutus est D. Chrysostomus1 et aliqui recentiores, sentientium unicum esse caelum. Probatur haec opinio: omnis nostra cognito ortum habet a sensu: sed, cum attollimus oculos ad caelum, non percepimus multitudinem caelorum, cum sol et reliqua astra in uno caelo videantur existere: ergo [etc.]. Neque vero sub alium sensum quam sub visum2 cadunt.
2a opinio. Secunda opinio est Aegyptiorum, Chaldaeorum3 aliorumque astronomorum, ad tempora usque Platonis et Aristotelis, qui 8 ut minimum caelos admiserunt, propter 8 motus quos in sideribus observarunt. Nam Solem, Lunam, et alia astra, continue moveri ab oriente versus occidentem, adverterunt; stellasque non semper esse coniunctas aut disiunctas eadem distantia, ut patet in Luna et Sole, qui in noviluniis coniunguntur, in pleniluniis per diametrum opponuntur; ac proinde dari debere motuum in caelo diversitatem, et, ut consequens est, tot caelos quot dantur motus distincti, cum unicuique corpori caelesti unus tantum debeatur motur. 8 autem sunt motus: nam, cum stellae omnes fixae uniformiter semper progrediantur eodem ordine, ut patet legenti Tolomaeum4 dic.e 7 et Epitonem4 Ioannis Regiomontani dic.e 7, unum tantum pro illis caelum constituerunt, ad cuius motum moverentur; at pro stellis, quas errantes nominamus, cum illae neque eandem inter se servent distantiam, neque in eodem situ cum stellis fixis reperiantur, septem orbes, ad quorum motus moverentur, atque ita universum octo caelos, dari voluerunt.
3a opinio.Tertia opinio fuit Arsatiris et Timocharis5, qui floruerunt anno ante Christum 330, et, Alexandriae siderum cursus observantes, depraehenderunt6, stellas firmamenti, quod primum mobile antiquitas putavit, alio motu tardissimo ab occidente in orientem ferri, et non solum motu diurno ab oriente in occidentem, ut veteres censebant; atque ita nonum caelum posuere, licet nihil nobis certi de hoc motu reliquerint propter illius maximam tarditatem. Hos sequuti sunt Hipparchus7, ducentis fere annis elapsis, et alii, qui, suas observationes cum illorum observationibus conferentes, multo clarius praefatum motum deprahenderunt8; et post annos 120 transactos, Agrippa in Bithynia8 , Mileus geometra Romae, et post hos omnes Tolomaeus anno Domini 131, multo adhuc dilucidius eundem motum cognoverunt. Ex quo cum corpus simplex non possit moveri duobus motibus contrariis, motu nimirum ab ortu in occasum, ad quem simul moveantur omnes stellae fixae, et motu9 ab occasu in ortum, inferunt esse aliud nonum caelum ponendum, quod spatio 24 horarum moveatur ab ortu in occasum, secumque trahat octavum eodem tempore quod octavum, deinde proprio motu sed tardissimo ab occasu in ortum moveatur. Hanc eandem opinionem secutus est Ioannes de Sacrobosco in sua Sphera§ 1 .
4a opinio.Quarta opinio est Tebi, qui mille 140 annos post Tolomaeum floruit, Alfonsi Hispaniarum10 regis qui floruit anno Domini 1250, Georgii Peurbachii11, Ioannis de Regiomonte, aliorumque, qui in stellis fixis, praeter duos explicatos motus, tertium quoque, quem accessum et recessum nominarunt, invenientes, 9 caelis decimum addiderunt. Ratio horum fuit: quia cum corpus simplex unico tantum motu moveri sit aptum, non potest nonum caelum esse primum mobile, sed supra ipsum statuendum est aliud, quod motu diurno, quem habet proprium, ab oriente versus occidentem, secum trahat omnes orbes inferiores et ipsum etiam firmamentum cum stellis fixis spatio 24 horarum; at vero nonum caelum suo proprio motu, quem optinuit ab occidente in orientem, circumeat octavum coelum et omnes inferiores orbes; octavum denique caelum, in quo sunt stellae fixae, moveatur, tanquam proprio motu, accessu illo et recessu quem citati invenerunt. Huic sententiae favent Sacrae Litterae et theologi12 quamplurimi, cum in Sacra Scriptura legatur Deum13 posuisse firmamentum dividens aquas ab aquis, et in Psalmo 148 dicatur: Et aquae omnes quae super caelos sunt. Quarum nomine, ut plurimi theologi14 interpretantur, intelligitur nonum caelum: vel potius, aggregatum ex nono et decimo, propter perspicuitatem quam habet, cum illi nullae sint partes densiores ut in reliquis orbibus, cuiusmodi sunt astra, nomine aquarum iure appellatur; quo sit ut etiam a nonnullis theologis14 dicatur glaciale, ab aliis etiam cristallinum. Quaer. ResQuaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, quem motum trepidationis vocant astronomi, respondent hac ratione. Observarunt astronomi, stellas fixas inaequaliter15 incedere ab occidente in orientem16; nam modo tardius, modo velocius, modo nullo pacto, videbantur moveri in zodiaco, imo vero aliquando retrocedere propter illum motum diurnum, et eandem nihilominus distantiam a centro habere. Quapropter eas moveri a septentrione in austrum, et e contra, asseruerunt: nam propter hunc motum accidit tota ista inaequalitas17 in motu stellarum fixarum, ut facillime colligitur ex instrumento ad hoc fabricato18; et hanc esse causam putarunt astronomi, cur sint tam variae opiniones motus stellarum fixarum et quantitatis sive periodi motus ipsarum ab occidente in orientem. Rursum observarunt, maximam solis declinationem variam extitisse in variis temporibus: cuius nullam poterant causam reddere, nisi motum hunc trepidationis; quo posito, sequebatur19 octavam spheram modo a septentrione in austrum, modo ab austro in septentrionem, declinare, et ex consequenti duos tropicos in orbe solari aliquando propinquiores fieri aequinoctiali20, aliquando remotiores. Postremo observarunt, aequinoctia accidisse antequam Sol ad Arietem perveniret aut ad Libram, imo postquam aliquando transivit principium Arietis aut Librae; pari ratione facta fuisse solstitia, etiam si Sol non extiterit in principio Cancri vel Capricorni. Cum igitur Sol necessario reperiri debeat in aequinoctiali20 ut fiat aequinoctium20 , item in tropicis ut contingant solstitia, non potuit huius diversitatis alia causa adferri, nisi motus trepidationis, ad quem solum consequitur anticipatio illa aequinoctiorum20 et solstitiorum. Adverte hic autem eodem motu omnes quoque septem planetarum Globos moveri, ita ut illi omnes assidue zodiacum concomitentur. 5a opinio.Quinta opinio est Strabi, venerabilis Bedae, et omnium theologorum14, qui praeter decem caelos mobiles posuerunt et undecimum immobilem21quem empyreum nominarunt ab igne, quod sit lucidissimus22, eumque sedem angelorum et beatorum esse voluerunt; ab astronomis autem, cum non moveatur, noluerant cognitum fuisse. Non desunt tamen quidam qui experientiis quibusdam illum probare nitantur. Nam, ut Plinius testatur23 lib. 8 c. 16, in Europa, iter Acheloum et Nestum amnes, procreantur leones longe viribus praestantiores his quos Affrica et Syria24 gignit: quod, cum non fiat per totum tractum terrae, ab oriente versus occidentem25, in quo dicti amnes siti sunt, non potest oriri nisi ex influxu alicuius caeli immobilis; nam si oriretur ex stellarum sive mobilium stellarum influxu26, tales leones nascerentur per totum illum terrae tractum, propter continuum motum stellarum et influxum. Praeterea, in Hungaria27, sub latitudine 47 graduum, equi velocissimi et validissimi nascuntur, qui in aliis regionibus minime procreantur. Postremo, in Mauritania innumerae28 simiae generantur. Respondent philosophi, hanc effectuum diversitatem, in eodem climate, totam pendere ex varia terrae dispositione. Sed contra: terra varie disponitur a variis siderum aspectibus; ergo [etc.]: quandoquidem omnes partes eiusdem climatis, respectu caelorum29 mobilium et siderum, habeant eosdem aspectus successive.
Conclusio.Dicendum est, decem esse caelos mobiles, et, praeter hos, dari undecimum immobilem. Haec secunda pars conclusionis patet ex communi theologorum30 consensu. Probatur prima: numerus orbium caelestium ex motuum diversitate colligendus est, siquidem nullum aliud medium habemus ad illum investigandum: sed decem motus proprii, diversi sunt in caelestibus corporibus: ergo [etc.]. Minor probatur: nam decimum caelum, quod et primum mobile vocatur, uniformi regulari citatissimoque motu, super mundi polos et per circulum aequinoctialem, suam explet circuitionem ab oriente in occidentem, spatio unius diei naturalis, hoc est 24 horarum aequinoctialum: tantus autem est illius impetus, ut omnes orbes inferiores secum trahat, quos etiam procul dubio eadem, qua ipsum cietur, velocitate circumduceret, nisi peculiaribus suis motibus aliquantulum retrocederent, cum nullam in illis reperiat resistentiam; quin imo totam spheram ignis et magnam partem aëris et, secundum quorumdam sententiam, bonam etiam partem oceani secum moveat. Nonum vero caelum, propter motum primi mobilis ipsi communicatum, proprio motu, licet tardissimo, ab occasu in ortum progreditur; et, iuxta tabulas Alfonsi, absolvit totum suum cursum per zodiacum annorum 4900 spatio. Quod temporis spatium a plerisque solet vocari annus Platonicus; quod autumat Plato, hoc temporis intervallo sidera omnia ad eundem situm reditura; et, secundum alios, quaecunque nunc in mundo sunt, eodem, quo nunc cernuntur, ordine sunt reditura. Sed gratis hoc dicitur: nam cum, secundum fere omnes, motus caelorum sint inter se incommensurabiles, fieri non potest ut unquam omnia sidera eundem situm et ordinem quem nunc habent, aut olim habuerint, obtineant. Iuxta vero Tolomaeum, absolvit nonus orbis suum cursum per zodiacum spatio annorum 36000; iuxta Albatenium31, spatio 2376032. Quicquid sit de hoc numero, illud certissimum est, nonum caelum tardissimo motu ab occidente in orientem moveri, secumque trahere 8 orbes inferiores, sed non primum mobile: nam, ut sentiunt omnes astronomi, quicunque orbis superior suo motu circumfert inferiorem sibi contiguum et concentricum, non tamen superiorem. Octavum caelum, quod est firmamentum, praeter hos duos motus sibi a superioribus orbibus impressos, suo proprio et peculiari motu cietur; quem motum vocant plerique accessus et recessus, sive trepidationis. Fit autem talis motus super principia Arietis et ♎ nonae spherae33, tanquam polos: principia enim ♈ et ♎ octavae spherae33 circa initia ♈ et ♎ nonae spherae describunt circulos quosdam parvos, quorum semidiametri continent quatuor gradus; tantum enim distant initia ♈ et ♎ octave spherae a principiis ♈ et ♎ nonae spherae, ut docet Alfonsus. Et hoc vero motu principiorum ♈ et ♎ octavae spherae circa principia ♈ et ♎ nonae spherae34 consequitur, nullum aliud punctum octavi caeli circulum perfectum absolvere, sed quodammodo titubare, hoc est nunc accedere ad polum arcticum35 nunc ad antarcticum36. Periodus huius motus, secundum mathematicos, fit spatio 7000 annorum: trahit autem etiam secum talis motus orbes omnium planetarum, cum sint concentrici cum octava sphera. Saturni globus, praeter hos tres dictos motus, quos habet communes cum omnibus inferioribus orbibus, habet suum proprium motum, quem conficit ab occidente in orientem37 annis 30 fere. Iuppiter etiam suum ab occidente in orientem habet, quem 12 annorum spatio explet; Mars item suum ab occidente in orientem38, quem annis fere duobus conficit. Sol suum proprium motum conficit diebus 365, horis 5, minutis 49 et secundis 15; quod spatium annus solaris appellatur. Ex quo patet, ut recte adnotat Clavius in sua Sphera, non precise annum continere 365 dies et 6 horas; nam desunt minuta fere 11. Et haec doctrina desumitur ex Alfonso: nam Tolomaeus maiorem anni quantitatem reperit, Albatenius39 minorem; Copernicus aequalem40 anno Tolomaei, astronomi fere omnes inaequalem40, existimant. Venus et Mercurius complent suos proprios cursus quasi uno tempore41 cum Sole. Nam, sicut Sol singulis diebus conficit minuta 59, 2a 8, 3a 19, 4a 37, ita Venus conficit etiam singulis diebus minuta 59, 2a 8, 3a 19 fere: ☿ vero tantundem fere etiam omni die explet. ☾, demum, ab occidente in orientem conficit cursum 27 diebus cum horis42 fere 8; deinde vero quasi biduum consumit, ut assequatur Solem. Cum enim Sol interim in 27 diebus et horis 8 percurrat fere 27 gradus, quos fere Luna in biduo absolvit, necesse est ut ab una coniuctione Lunae cum Sole intercipiantur dies 29 et horae 12 fere; quod spatium mensis lunaris appellatur. Ex quibus omnibus, cum sint 10 motus proprii in caelo, decem etiam esse orbes necesse est.
Not.Verum adverte hic, primo, quod diximus de periodis motuum planetarum, intelligi debere non de orbibus sive caelis totalibus, sed de propriis orbibus planetas deferentibus: quos in medio caelorum eccentricos esse pro certo habeo, cum alias multa salvari non possint, ut fuse demonstrarunt mathematici in theoricis43 planetarum; nam totales orbes planetarum moventur ab occidente in orientem eadem prorsus tarditate, qua nonum caelum movetur. Not.Adverte, 2o, quod, licet orbes omnes inferiores et totales moveantur motu etiam trepidationis, nullus tamen planeta inferior ad motum proprium planetae superioris, propterea quod non circa idem centrum propriis lationibus, fertur. Not.Adverte, 3o, novem orbes, qui sunt infra primum mobile, iisdem omnino temporibus suos cursus44 esse confecturos quibus nunc illos absolvent, et non citius, etiam si primum mobile non moveretur, vel eos secum non circumduceret ab oriente in occidentem45. Exemplo huius rei nobis sit nauclerus46, qui motu proprio se moveat contra motum navis. Verum tamen est, eos tunc simpliciter ab occidente in orientem 47 delatum iri, quia tunc nullum daretur instans post aliud quo non magis ab occidente recederent48 et ad orientem accederent48; ut etiam nauta, si maneret navis immobilis, eodem tempore ad puppim perveniret: et simpliciter ad orientem, non autem solum ad partes orientales.
Quaer.Quaeres hoc loco, quanam ratione compertum sit, caelum moveri ab oriente in occidentem49, et iterum ab occidente in orientem49. Respondeo, primo, compertum fuisse primum motum ab ortu in occasum hac ratione. Viderunt astronomi, Solem, Lunam, et alias stellas omnes, ex parte orientis paulatim ascendere et elevari supra horizontem50, donec ad meridianum pervenirent, atque hinc declinare in occidentem, donec iterum in oriente reperirentur: ex quo concluserunt motum caeli ab oriente in occasum. Nam quod motus talis simpliciter fiat ab oriente, colligunt, primo, ex umbra corporum: nam ab ortu solis usque ad meridiem, umbrae51 omnes in horizonte50 proiectae decrescunt continue, ita ut in meridie umbrae fiant minimae52; a meridie vero usque ad solis occasum, iterum augentur: quod fieri non posset, nisi Sol laberetur ab ortu in occasum. Idem est iudicium de Luna; cuius umbrae semper decrescunt dum ab ortu ad meridianum movetur, iterum vero augentur cum a meridiano in occasum vergit. 2o, ex stellarum altitudinibus: quae ab ortu ipsarum semper maiores fiunt, donec ad meridianum perveniant, ubi maximam obtinent altitudinem; a meridiano vero usque ad occasum earundem, altitudinis decrementum suscipiunt: quod quidem certe indicat, eas simpliciter ab oriente discedere et ad occidentem appropinquari. Respondeo, 2o, motum secundum quid, ab occasu in ortum, hoc modo fuisse repertum. Observarunt astronomi in 7 planetis, ut colligitur ex Ioanne Regiomontano in Eptiome Almagesti Tolomaei, Solem Lunam reliquosque planetas non habere semper eandem inter se distantiam et eundem situm: ut aperte patet in Luna, quae modo Soli coniuncta est, modo disiuncta secessit in partes orientales; et in aliis planetis, non solum inter se sed etiam cum stellis fixis; nam illi nunc sunt53 cum aliqua stella fixa coniucti, nunc in orientales partes disiuncti abierunt: ex quo intulerunt, 7 orbes planetarum, praeter motum ab oriente in occidentem, moveri quoque ab occasu in ortum, et repedare quodammodo. Dices.Dices, quid54 de octavo caelo dicendum est? Respondeo, quod quamvis antiqui fere omnes, ante Aristotelem, stellatum caelum ab oriente tantum in occidentem moveri crediderint, propter stellarum fixarum eandem distantiam et situm, et ortuum occasuumque loca in oriente, quae omnia semper eadem esse animadvertebant ob exiguum temporis spatium in quo haec observabant, tamen post Aristotelem aliter rem se habere a mathematicis depraehensum est. Nam, ut ait Tolomaeus in dic. 7 c. 2o, et Ioannes Regiomontanus in epitome eiusdem dictionis pro.e 2a, distantia stellarum fixarum a punctis solstitialibus et aequinoctialibus non manet eadem semper, sed secundum successionem signorum augetur versus partes orientales progrediendo; ita ut stellae fixae quae antiquo tempore fuerunt ante puncta solstitialia et aequinoctialia, ut ex observationibus veterum et recentiorum liquido constat, modo reperiantur post puncta solstitialia et aequinoctialia: lege Tolomaeum et Regiomontanum ubi supra: ex quo infertur, octavum etiam caelum ab oriente in occasum moveri. Ut autem afferamus exemplum eorum quae diximus, petitum ex citatis authoribus, adverte: Timocharis, cursum stellarum observans, reperit stellam Azimet, quam Latini vocant Spicam Virginis, ante punctum aequinoctii autumnalis55, idest ante principium ♎ primi mobilis 8 fere gradus, hoc est post 23 gradum; ♍; post hunc vero 200 annis elapsis, Hipparchus56 eandem stellam reperit 6 tantum gradus ante illud punctum, videlicet in principio 25 gradus ♍; et post hos Tolomaeus eandem stellam plus accessisse secundum proportionem temporis interiecti invenit; idemque fuit observatum ab Albatenio, Avenestra et Zacut; huius vero nostrae aetatis astronomi, hanc eandem stellam existere iam post principium Librae, nimirum in 12 fere gradum Librae.
Quaer.Quaeres, 2o, an omnes orbes inferiores, cum moveantur ab occasu in orientem57, moveanturne super diversos58 polos a polis mundi. Respondeo affirmative. Nam, ut observarunt astronomi, non solum moventur per circulum aequinoctialem, sed etiam super polos zodiaci et per circulum zodiacum: planetae enim omnes in eodem horizonte semper variant puncta ortus et occasus; ut patet in Sole, qui modo iuxta aequinoctialem, modo ultra, modo citra oritur: quae diversitas non posset esse in illo, si moveretur ab occidente in orientem59 super polos mundi, ut patet, nam semper in eodem puncto horizontis oriretur; quemadmodum et paralleli aequatoris60, in quorum uno Sol necessario oritur et movetur61 motu diurno, in eisdem semper punctis horizontem intersecant. Et quod de Sole observatum fuit, etiam de aliis fuit planetis. 2o, observarunt astronomi non semper planetas eandem servare distantiam a polis mundi, sed nunc accedere ad arcticum, nunc ad antarcticum. Quod profecto nascitur ex quod non habent semper eandem altitudinem meridianam: nam Sol habet illam maximam in tropico Cancri, minimam vero in tropico Capricorni; ut patet ex umbra meridiana alicuius stili, quae minima existit Sole commorante in Cancro, longissima vero commorante in Capricorno. Ex qua Solis aliorumque planetarum altitudine diversa intulerunt astronomi, planetas super diversos polos mundi tendere ab occasu in ortum62; praesertim cum viderent hanc motus planetarum diversitatem iisdem limitibus claudi, eosque circumferri in circulo, cuius maxima declinatio ab aequinoctiali gradus 23 et ½: quo fit necessario ut eius poli totidem gradibus a mundi polis distent, et consequenter ut motus planetarum fiat super polos zodiaci et super circulum zodiacum. Et haec de septem planetis. De octava vero sphera quid dicendum? Adverte, illam ab occidente in orientem tendere, fuisse ab iisdem astronomis super diversos polos mundi iisdem rationibus depraehensum63; nam cum non semper in iisdem locis ortae sint stellae, in quibus nunc oriuntur, respectu eiusdem horizontis, neque illarum altitudines meridianae sint eaedem64 cum illis quas observarunt elapsis temporibus, sequitur manifesto super eosdem mundi polos non tendere ab occasu in ortum. Praeterea, ut recte adverterunt Tolomaeus dic. 7 c. 3 et Regiomontanus in epitome eiusdem dictionis, et etiam comprobarunt, cum stellae fixae non semper habeant eandem distantiam cum aequinoctio; nam declinationes stellarum fixarum, quae sunt in medietate spherae quae a principio Capricorni per Arietem ad principium est usque Cancri, australes sint diminutae, septemtrionales vero auctae; e contra vero illarum stellarum quae sunt in altera medietate spherae quae continetur a principio ♋ per ♎ usque ad principia Capricorni, declinationes australes auctae, septemtrionales vero diminutae. Nota.Nota autem hic, nomine declinationis australis intelligi illam, quam habet stella quae ab aequinoctiali versum polum antarcticum declinat; nomine vero septemtrionalis illam, quam habet stella quae ab aequinoctiali vergit in arcticum. Quaer.Quaerenti autem unde dignoscatur maxima diversitas declinations in stellis fixis, respondeo: ex maiori propinquitate ad principium Arietis et Librae primi mobilis; sicut, e contra, minima diversitas agnoscitur ex maiori propinquitate illarum ad principium Cancri et ad principium Capricorni. Ut autem melius intelligatur quod diximus, afferatur exemplum. Stella quae dicitur Oculus ♉, tempore Timocharis65 declinabat ab aequinoctiali versus septentrionem gradus 8 et ½; tempore Hipparchi66, gradus 9 minuta 45; tempore Tolomaei, gradus 11 fere; nostra aetate67, gradus quasi 16: ex quo patet stellam hanc suscepisse maius declinationis septemtrionalis incrementum, cum existat in medietate spherae68 quae a principio Capricorni per ♈ ad principium ♋ porrigitur. Idemque iudicium est de aliis stellis, etc.
Ad argumentum primae sententiae respondetur: verum quidem esse, dum sumus in hac mortali vita, nostram scientiam a sensibus oriri; negatur tamen non percipi sensu plures caelos. Nam licet caelorum multitudinem imo nec unitatem visu percipiamus, percipimus tamen astra plura oppositis motibus se movere: ex quorum multitudine, corporum caelestium multitudinem necessario colligimus; cum stellae moveri non possint more avium in aëre, ut quidam male senserunt, cum moveantur ad motus suorum orbium; et quia non posset assignari ratio, cur contrariis inter se montibus moverentur. Ad Aristotelem, in contrario, respondemus cum ipso in 12 Met.69, in rebus astronomicis astronomos esse consulendos. Neque dicas, cum eodem ibidem c. 8, orbem caelestem esse propter motum astri, ac proinde esse 8 tantum caelos, cum etc.: nam licet in nono et decimo caelo nullum sit astrum, illorum tamen motus redundant in motum aliquem astrorum; praeterquam quod negari posset illud assumptum.
Varianti
- ↑ 5. Grisostomus —
- ↑ 9. visu —
- ↑ 10. Egiptiorum, Caldeorum —
- ↑ 4,0 4,1 21. Tolo: (l. Ptolemaeum: ma il ms. ha costantemente quella forma volgare [Tolo: o, distesamente, Tolomeus], che, salvo il dittongo, rispetteremo). — epitome —
- ↑ 27. Timocaris —
- ↑ 28 — 29. depraenderunt —
- ↑ 3. Iparcus —
- ↑ 8,0 8,1 6. deprenderunt — Agrias in Bitinia —
- ↑ 11. motum —
- ↑ 17. Hyspaniarum —
- ↑ 18. eubarchii —
- ↑ 30. Teologi —
- ↑ 31. Deus —
- ↑ 14,0 14,1 14,2 1, 5, 33. teol.... —
- ↑ 8. inequaliter —
- ↑ 9. oriente —
- ↑ 13. inequalitas —
- ↑ 15. fabricatum —
- ↑ 20. sequaebatur —
- ↑ 20,0 20,1 20,2 20,3 23, 27, 28, 30. equinoct.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
- ↑ 34. immobile —
- ↑ 1. lucidissimum —
- ↑ 5. textatur —
- ↑ 7. Siria —
- ↑ 8. occidente —
- ↑ 10. influxum —
- ↑ 12. Ungaria —
- ↑ 14. innumere —
- ↑ 18. celorum —
- ↑ 22. Teologorum —
- ↑ 12. Albertenium —
- ↑ 12. 2370600 —
- ↑ 33,0 33,1 21, 22. sphere —
- ↑ 27. È da notare che qui prima scrisse sphaerae, poi ridusse alla forma preferita —
- ↑ 29. articum —
- ↑ 29. antarticum —
- ↑ 34. oriente —
- ↑ 1. oriente —
- ↑ 7. Albartenius —
- ↑ 40,0 40,1 8. equal.... inequal.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
- ↑ 10. quasi tempore —
- ↑ 15. oris —
- ↑ 24. Teoricis —
- ↑ 31. cursos —
- ↑ 33. occidente —
- ↑ 34. naucleus —
- ↑ 1. oriente —
- ↑ 48,0 48,1 3. recederet — accederet —
- ↑ 49,0 49,1 7. in occidente — in oriente —
- ↑ 50,0 50,1 10, 15. oriz.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
- ↑ 15. unbrae —
- ↑ 16. minime —
- ↑ 32. illi non sunt —
- ↑ 1. Dices, quod —
- ↑ 20. autunnalis —
- ↑ 22. Ipparcus —
- ↑ 28 - 29. ab oriente in occasum —
- ↑ 29. diverso —
- ↑ 35. oriente —
- ↑ 2. equatores —
- ↑ 3. oritur movetur —
- ↑ 13. ortu —
- ↑ 21. depraensam —
- ↑ 24. eedem —
- ↑ 8. Timocaris —
- ↑ 9. Iparchi —
- ↑ 10. etate —
- ↑ 12. sferae —
- ↑ 24. cum ipso met: in 12 met —
Note del curatore
- ↑ Segue qui nel ms. una «dubitatio» («Quaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, etc.»), che noi abbiamo stimato opportuno di collocare dove era richiamata dalla nota marginale: «Haec dubitatio debet poni in fine 4ae opinionis.»