et Tolomaeo dic. 5 c. 15, a quo non dissentit Albatenius c. 50 sui operis. Quia distantia ☼ a centro Terrae, quando minima est, hoc est quando ☼1 in opposito augis existit, continet 1070 Terrae semidiametros; at vero distantia Lunae, quando maxima est, hoc est quando2 in auge existit, continet 64 semidiametros; ex quo patet, differentiam inter minimam Solis distantiam et maximam ☽ continere semidiametros 1006, ut patet: at inter caelum Solis et et ☽, vacuum, a quo plurimum natura abhorret3, concedi non potest; neque rationi congruum est, deferentes augium ☼ et ☽ tanta esse mole praeditos, nam talis moles esset inanis et superflua: ergo iure optimo tantum spatium intermedium tribuetur orbibus ☿ et ♀, ac proinde ☼ erit in medio planetarum. Confirmatur idem ex eo, quod ☼ motus est regula et mensura motuum aliorum planetarum, alia tamen atque alia ratione; nam ♂, Iupiter et Saturnus ratione epicycli4 cum ☼ motu conveniunt, ☿ vero et ♀ in deferentibus orbibus motui ☼5 conformantur, ut fuse explicant mathematici in theoricis6 planetarum: quo fit ut in medio horum iure ☼ debeat collocari, ut tres superiores planetas ab inferioribus separet; quandoquidem non eadem ratione uniformitatem motus secum observant. Probatur, 2o, idem ex eo, quod ☼ est rex et quasi cor omnium planetarum; quo fit ut in medio7 illorum constitui debeat: nam et rex in medio regni et cor in medio animalibus extant, ut omnibus inde sive populis sive membris aequaliter providere possint8. Confirmatur: quia, secundum astronomos et philosophos, omnes stellae et planetae9 lumen suum a Sole recipiunt, saltem perfectius; ut manifestum est in eclipsi ☽, in qua ☽, ob ingressum in umbram Terrae, lumen amittit, et diversis temporibus diversimode illuminatur. Idem iudicium est de aliis stellis, quae sunt eiusdem cum Luna naturae. Confirmatur ex planetis; qui, cum Soli sunt propinquiores, vehementius illuminantur, ut apparet in Marte ac ♀. Ex quibus omnibus apparet, Solem debuisse constitui in medio: ut alluserunt illi qui rempublicam ex 7 planetis constituerunt; nam Solem tanquam regem in medio collocarunt, Saturnum ob eius senectutem consiliarium, Iovem ob magnanimitatem10 iudicem, ♂ militiae ducem, ♀ bonorum dispensatricem, ☿ eius scribam11, Lunam denique nuncii officio fungentem, cum velocissime ab occasu in ortum moveatur, ut posset
- ↑ 3. ☼ est in —
- ↑ 4. hoc quando —
- ↑ 8. aborret —
- ↑ 14. epicicli —
- ↑ 15. ☼ vero et ♀ —
- ↑ 16. teoricis —
- ↑ 20. ut medio —
- ↑ 22. possit —
- ↑ 24. planete —
- ↑ 33. magnanimitate —
- ↑ 34. scriba —