Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/53

50 iuvenilia.

solstitio aestivo1, occasum in solstitio hiemenali2, item ortum in solstitio hiemenali2 et occasum in aestivo3, per dioptram3 secundum lineam rectam sibi correspondere in quolibet horizonte. Neque 3.um: quia pari ratione in omnia dicta absurda incideremus; nam in sphera recta nullum fieret aequinoctium, et in obliqua ille tantum horizon secaret spheram per aequalia, qui transiret per centrum mundi; confunderetur universa series in decrementis et incrementis dierum ac noctium; etc.

[2a opinio]Aegyptii4, quos secuti sunt Plato in Timaeo et Aristoteles 2o Caeli c. 12 et in p.o Meteororum c. 4, putarunt hunc ordinem esse collocandum in spheris caelestibus5: ut infimum locum obtineret Luna, hanc subsequeretur6 Sol, Solem Mercurius, deinde Venus, 5. Mars, 6 Iupiter, 7 Saturnus, postremo octava sphera7. Haec sententia repugnat et astronomis et rationi: nam Tolomaeus et Regiomontanus, Sacroboscus et alii sentiunt, Lunam quidem occupare infinum locum; sed tamen supra illam constituunt ☿, inde ♀, inde ☼, supra hunc ♂, inde ♃, tum ♄, tum octavam spheram, nonam, decimam, et caelum empyreum8. Verum tamen est, Aristotelem8, in libello De mundo ad Alexandrum, Venerem immediate supra Solem et sub ☿ constituisse.

Probatur astronomorum ordo in constitutione spheram caelestium: ex cuius probatione patebit refutatio ordinis Aegyptiorum4, et praeterea opinionum9 Metrodori et Cratis, qui Solem et Lunam ponebant supremos planetarum, Democriti, qui Mercurium ☼ superiorem faciebat, et demum Alpetragii10, qui Venerem Sole altiorem existimabat. Et, primo quidem, haec prima opinio, Lunam infimum locum obtinere inter planetas, et octavam spheram illis omnibus esse superiorem, probatur ex eclipsibus planetarum sive occultationibus. Nam illud astrum est inferius, quod alterum nobis occultat: sed Luna, quando coniungitur cum aliis planetis, eos interdum nobis visu eripit: ergo subest illis. Et pari ratione poterit formari argumentum de Mercurio respectu ♀, et de ♀ respecto ♂, etc.. Confirmatur idem: corpus lucidum quo remotius est a terra, caeteris paribus, eo umbrae11 corporum minores apparent in plano horizontis; et quo propinquius est, eo maiores: sed Luna, aequalibus cum Sole gradibus, in diverso tamen tempore, ab horizonte distans, longiores umbras proicit, ut

  1. 1. estivo
  2. 2,0 2,1 1, 2. iemali
  3. 3,0 3,1 2. extivodioctram
  4. 4,0 4,1 8, 20. Egipt... —
  5. 10. celestibus
  6. 11. subsequaerentur
  7. 12. spheram
  8. 8,0 8,1 17. empireumest quod Ar: —
  9. 21. opinio
  10. 23. Alfetragii
  11. 31. unbrae