Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/43

40 iuvenilia.

Quarum nomine, ut plurimi theologi1 interpretantur, intelligitur nonum caelum: vel potius, aggregatum ex nono et decimo, propter perspicuitatem quam habet, cum illi nullae sint partes densiores ut in reliquis orbibus, cuiusmodi sunt astra, nomine aquarum iure appellatur; quo sit ut etiam a nonnullis theologis1 dicatur glaciale, ab aliis etiam cristallinum. [Quaer. Res]Quaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, quem motum trepidationis vocant astronomi, respondent hac ratione. Observarunt astronomi, stellas fixas inaequaliter2 incedere ab occidente in orientem3; nam modo tardius, modo velocius, modo nullo pacto, videbantur moveri in zodiaco, imo vero aliquando retrocedere propter illum motum diurnum, et eandem nihilominus distantiam a centro habere. Quapropter eas moveri a septentrione in austrum, et e contra, asseruerunt: nam propter hunc motum accidit tota ista inaequalitas4 in motu stellarum fixarum, ut facillime colligitur ex instrumento ad hoc fabricato5; et hanc esse causam putarunt astronomi, cur sint tam variae opiniones motus stellarum fixarum et quantitatis sive periodi motus ipsarum ab occidente in orientem. Rursum observarunt, maximam solis declinationem variam extitisse in variis temporibus: cuius nullam poterant causam reddere, nisi motum hunc trepidationis; quo posito, sequebatur6 octavam spheram modo a septentrione in austrum, modo ab austro in septentrionem, declinare, et ex consequenti duos tropicos in orbe solari aliquando propinquiores fieri aequinoctiali7, aliquando remotiores. Postremo observarunt, aequinoctia accidisse antequam Sol ad Arietem perveniret aut ad Libram, imo postquam aliquando transivit principium Arietis aut Librae; pari ratione facta fuisse solstitia, etiam si Sol non extiterit in principio Cancri vel Capricorni. Cum igitur Sol necessario reperiri debeat in aequinoctiali7 ut fiat aequinoctium7 , item in tropicis ut contingant solstitia, non potuit huius diversitatis alia causa adferri, nisi motus trepidationis, ad quem solum consequitur anticipatio illa aequinoctiorum7 et solstitiorum. Adverte hic autem eodem motu omnes quoque septem planetarum Globos moveri, ita ut illi omnes assidue zodiacum concomitentur. [5a opinio.]Quinta opinio est Strabi, venerabilis Bedae, et omnium theologorum1, qui praeter decem caelos mobiles posuerunt et undecimum immo–

  1. 1,0 1,1 1,2 1, 5, 33. teol.... —
  2. 8. inequaliter
  3. 9. oriente
  4. 13. inequalitas
  5. 15. fabricatum
  6. 20. sequaebatur
  7. 7,0 7,1 7,2 7,3 23, 27, 28, 30. equinoct.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —