Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/44


iuvenilia. 41

bilem1quem empyreum nominarunt ab igne, quod sit lucidissimus2, eumque sedem angelorum et beatorum esse voluerunt; ab astronomis autem, cum non moveatur, noluerant cognitum fuisse. Non desunt tamen quidam qui experientiis quibusdam illum probare nitantur. Nam, ut Plinius testatur3 lib. 8 c. 16, in Europa, iter Acheloum et Nestum amnes, procreantur leones longe viribus praestantiores his quos Affrica et Syria4 gignit: quod, cum non fiat per totum tractum terrae, ab oriente versus occidentem5, in quo dicti amnes siti sunt, non potest oriri nisi ex influxu alicuius caeli immobilis; nam si oriretur ex stellarum sive mobilium stellarum influxu6, tales leones nascerentur per totum illum terrae tractum, propter continuum motum stellarum et influxum. Praeterea, in Hungaria7, sub latitudine 47 graduum, equi velocissimi et validissimi nascuntur, qui in aliis regionibus minime procreantur. Postremo, in Mauritania innumerae8 simiae generantur. Respondent philosophi, hanc effectuum diversitatem, in eodem climate, totam pendere ex varia terrae dispositione. Sed contra: terra varie disponitur a variis siderum aspectibus; ergo [etc.]: quandoquidem omnes partes eiusdem climatis, respectu caelorum9 mobilium et siderum, habeant eosdem aspectus successive.

[Conclusio.]Dicendum est, decem esse caelos mobiles, et, praeter hos, dari undecimum immobilem. Haec secunda pars conclusionis patet ex communi theologorum10 consensu. Probatur prima: numerus orbium caelestium ex motuum diversitate colligendus est, siquidem nullum aliud medium habemus ad illum investigandum: sed decem motus proprii, diversi sunt in caelestibus corporibus: ergo [etc.]. Minor probatur: nam decimum caelum, quod et primum mobile vocatur, uniformi regulari citatissimoque motu, super mundi polos et per circulum aequinoctialem, suam explet circuitionem ab oriente in occidentem, spatio unius diei naturalis, hoc est 24 horarum aequinoctialum: tantus autem est illius impetus, ut omnes orbes inferiores secum trahat, quos etiam procul dubio eadem, qua ipsum cietur, velocitate circumduceret, nisi peculiaribus suis motibus aliquantulum retrocederent, cum nullam in illis reperiat resistentiam; quin imo totam spheram ignis et magnam partem aëris et, secundum quorumdam sententiam, bonam etiam partem oceani secum moveat. Nonum vero caelum, propter motum primi mobilis ipsi

  1. 34. immobile
  2. 1. lucidissimum
  3. 5. textatur
  4. 7. Siria
  5. 8. occidente
  6. 10. influxum
  7. 12. Ungaria
  8. 14. innumere
  9. 18. celorum
  10. 22. Teologorum