Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/41

38 iuvenilia.

TRACTATIO DE CAELO.


Quaestio prima.

An unum tantum sit caelum.


[P.a opinio.]Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, quos secutus est D. Chrysostomus1 et aliqui recentiores, sentientium unicum esse caelum. Probatur haec opinio: omnis nostra cognito ortum habet a sensu: sed, cum attollimus oculos ad caelum, non percepimus multitudinem caelorum, cum sol et reliqua astra in uno caelo videantur existere: ergo [etc.]. Neque vero sub alium sensum quam sub visum2 cadunt.

[2a opinio. ]Secunda opinio est Aegyptiorum, Chaldaeorum3 aliorumque astronomorum, ad tempora usque Platonis et Aristotelis, qui 8 ut minimum caelos admiserunt, propter 8 motus quos in sideribus observarunt. Nam Solem, Lunam, et alia astra, continue moveri ab oriente versus occidentem, adverterunt; stellasque non semper esse coniunctas aut disiunctas eadem distantia, ut patet in Luna et Sole, qui in noviluniis coniunguntur, in pleniluniis per diametrum opponuntur; ac proinde dari debere motuum in caelo diversitatem, et, ut consequens est, tot caelos quot dantur motus distincti, cum unicuique corpori caelesti unus tantum debeatur motur. 8 autem sunt motus: nam, cum stellae omnes fixae uniformiter semper progrediantur eodem ordine, ut patet legenti Tolomaeum4 dic.e 7 et Epitonem4 Ioannis Regiomontani dic.e 7, unum tantum pro illis caelum constituerunt, ad cuius motum moverentur; at pro stellis, quas errantes nominamus, cum illae neque eandem inter se servent distantiam, neque in eodem situ cum stellis fixis reperiantur, septem orbes, ad quorum motus moverentur, atque ita universum octo caelos, dari voluerunt.

[3a opinio.]Tertia opinio fuit Arsatiris et Timocharis5, qui floruerunt anno ante Christum 330, et, Alexandriae siderum cursus observantes, depraehenderunt6, stellas firmamenti, quod primum mobile antiquitas putavit, alio motu tardissimo ab occidente in orientem ferri, et non solum

  1. 5. Grisostomus
  2. 9. visu
  3. 10. Egiptiorum, Caldeorum
  4. 4,0 4,1 21. Tolo: (l. Ptolemaeum: ma il ms. ha costantemente quella forma volgare [Tolo: o, distesamente, Tolomeus], che, salvo il dittongo, rispetteremo). — epitome
  5. 27. Timocaris
  6. 28 — 29. depraenderunt