Monete e medaglie degli Spinola/Documento XVIII

Esposizione delle questioni per il feudo di Vergagni

../Documento XVII ../Nota IncludiIntestazione 19 maggio 2011 75% Da definire

Esposizione delle questioni per il feudo di Vergagni
Documento XVII Nota
[p. 278 modifica]

DOCUMENTO XVIII.


Caroli VI Roman. Imper. Literae, in quibus Sac. Rom. Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinola Feloniae crimen, Fisco Imperiali addictum, Urbano Flisco dedit atque concessit, d. d. 20 decembr. anno 1712.

Carolus Sextus etc. Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis; quod Nos proba considerantes fidem, stadium et constantiam, quibus Nobilis Noster, Sacrique Imperii fidelis dilectus, Urbanus Fliscus, omni quidem tempore, potissimum vero in praesenti bello, dum tota fere Italia ab hoste occupata fuerat, Caesareis, Principumque Foederatorum copiis, ac earum Ducibus operam suam praebuit, Sacrique Romani Imperii, et Augustae Domus Nostrae Austriacae commodum quavis occasione, haud absque notabili facultatum suarum jactura, et quandoque etiam non sine vitae periculo pro viribus promovit: nec non compertum habentes eumdem hac de causa inimicis Germani Nominis offensum tot modis vexatum fuisse, ut ipsum e diuturna custodia liberatum patria exire oportuerit: atque ita ultro fatentes supradictum Urbanum Fliscum fidelissimi erga Nos, et Sacrum Romanum Imperium Vassalli obsequium, ac devotionem, ad exemplum usque, comprobasse; eidem, tam insignium meritorum intuitu, Nostrum et Sacri Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinola feloniae crimen, Fisco Nostro addictum, cum omnibus juribus, privileges et appertinentiis in Diplomate Investiturae Caesareae nona novembris, anni millesimi, sexcentesimi, septuagesimi sexti dicto Joanni Baptistae Spinolae datae uberius expressis, praeterquam, quod feudi duntaxat masculini naturam induat, clementer donaverimus, atque concesserimus, quemadmodum per praesentes donamus atque concedimus, a Nobis et Sacro Romano Imperio Nostrisque in eo Successoribus, Romanorum Imperatoribus, tamquam feudum masculinum recognoscendum, atque possidendum, dummodo, praestitis [p. 279 modifica]praestandis, ejus Investituram a Consilio Nostro Imperiali Aulico, quotiescunque de jure, ob mortem, sive Domini directi, sive Vassalli, opus fuerit, legitime requisiverit, ac obtinuerit. Harum testimonio literarum manu Nostra subscriptarum, et sigilli Nostri Caesarei appensione munitarum. Quae dabantur in Civitate Nostra Viennae, die vigesima mensis Decembris, anno Domini millesimo septingentesimo duodecimo, Regnorum Nostrorum, Romani secundo, Hispanicorum decimo, Hungarici et Bohemici vero pariter secundo.

Carolus.


V.t Frid. Carl, Com. de Schoenborn.
Ad Mandatum Sacrae Caesareae Majestatis proprium.
Petrus Josephus Dalberg.


(L. S.) Concordat cum Registratura Imperiali Aulica latina, id quod attestor propria manus meae subscriptione, et sigilli soliti appensione, Viennae 23 Jan. 1713.

Joannes Hermannus Nolden
Registrator Imperialis latinus.



Caroli VI Rom. Imp. Literae, in quibus Urbanum Fliscum de loco et Castro Vergagni, Territorio Mongiardini, Vallis Borberiae, Villae S.ti Nazarii, Villarum Domus Sancti Martini, Sanctae Mariae, Vighi, Feghini et loci Cantalupi, una cum eorum juribus atque annexis, investivit, d. d. 23 mart. an. 1713.

Carolus VI etc. Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis, quod, etsi, omnibus illis, qui Nobis et Sacro Romano Imperio subiecti sunt, gratiam Nostram Caesaream libenter impertiamur, eorum tamen singularem rationem habendam esse ducamus, quos, secundum laudatissima majorum suorum exempla, sincera constantique fidelitate ac devotione dicto Romano Imperio, non attentis quibuscunque periculis et adversationibus, specialiter deditos, experti sumus. Probe igitur considerantes fidem, studium et constantiam, [p. 280 modifica]quibus Nobis Noster Sacrique Imperii fidelis dilectus, Urbanus Fliscus omni quidem tempore, potissimum vero in praesenti bello, dum tota fere Italia ab hoste occupata fuerat, Caesareis Principumque foederatorum copiis ac earum Ducibus proficuam operam suam praebuit, Sacrique Romani Imperii, et Augustae Domas Nostrae Austriacae commodum quavis occasione non absque notabili facultatum suarum jactura et quandoque etiam non sine vitae discrimine pro viribus promovit: Nec non compertum habentes, eumdem hac de causa ab inimicis Germano nomini infensis tot modis vexatum fuisse, ut ipsum e diuturna custodia liberatum Patria exire oportuerit; atque ita ultro fatentes, supradictum Urbanum Fliscum fidelissimi erga Nos et Sacrum Romanum Imperium Vassalli obsequium ac devotionem ad exemplum usque comprobasse, eidem, tam insignium meritorum intuitu, pro se legitimisque descendentibus masculis, Nostrum et Sacri Romani Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinula feloniae crimen Fisco Nostro Caesareo addictum, cum omnibus juribus, privileges et appertinentiis, ex certa scientia, animo bene deliberato, sano accedente consilio, ac de Caesareae Nostrae Potestatis plenitudine benigne donavimus, atque eundem Urbanum Fliscum de hoc feudo, nempe de loco et Castro Vergagni, Territorii Mongiardini, Vallis Borberiae, Villae Sancti Nazarii, Villarum Domus Sancti Martini, Sanctae Mariae, Vighi, Feghini et loci Cantalupi, cum omnimoda jurisdictione, mero et mixto Imperio, ac gladii potestate, aliisque juribus, redditibus, territoriis, pedagiis, molendinis et pertinentiis, ac Regalibus quibuscunque, quae Nobis et Sacro Romano Imperio competunt, vel competere possunt, et praefatus Joannes Baptista Spinula possedit vel possidere potuit, clementer investivimus ac infeudavimus. Quemadmodum, vigore harum, benigne damus, concedimus, investimus ac infeudamus quidquid ipsi in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus, aut valemus: ita tamen ut hoc feudum antedictum naturam feudi duntaxat masculini ex nunc induat, nec ulla in re aliter, quam feudum masculinum [p. 281 modifica]considerari possit, ant debeat, recepto jamdudum desuper fidelitatis et homagii juramento, quippe quod Nobis praenominatus Urbanus Fliscus ipsemet submisse praestitit. Supplentes quoscunque defectus, tam juris, quam facti, si qui in praemissis intervenissent, aut quovis modo intervenisse dici allegarique possent: non obstantibus in contrarium quibuscumque, etiamsi tali a forent, quae specialem hic et individuam mentionem requirerent, quibus omnibus et singulis authoritate et scientia nostra derogamus et derogatum esse volumus, nostris tamen et Imperii juribus semper salvis. Harum testimonio literarum manu Nostra subscriptarum et Sigilli Nostri Caesarei appensione munitarum. Viennae 23 martii, anno 1713.