stantiam, quibus Nobis Noster Sacrique Imperii fidelis dilectus, Urbanus Fliscus omni quidem tempore, potissimum vero in praesenti bello, dum tota fere Italia ab hoste occupata fuerat, Caesareis Principumque foederatorum copiis ac earum Ducibus proficuam operam suam praebuit, Sacrique Romani Imperii, et Augustae Domas Nostrae Austriacae commodum quavis occasione non absque notabili facultatum suarum jactura et quandoque etiam non sine vitae discrimine pro viribus promovit: Nec non compertum habentes, eumdem hac de causa ab inimicis Germano nomini infensis tot modis vexatum fuisse, ut ipsum e diuturna custodia liberatum Patria exire oportuerit; atque ita ultro fatentes, supradictum Urbanum Fliscum fidelissimi erga Nos et Sacrum Romanum Imperium Vassalli obsequium ac devotionem ad exemplum usque comprobasse, eidem, tam insignium meritorum intuitu, pro se legitimisque descendentibus masculis, Nostrum et Sacri Romani Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinula feloniae crimen Fisco Nostro Caesareo addictum, cum omnibus juribus, privileges et appertinentiis, ex certa scientia, animo bene deliberato, sano accedente consilio, ac de Caesareae Nostrae Potestatis plenitudine benigne donavimus, atque eundem Urbanum Fliscum de hoc feudo, nempe de loco et Castro Vergagni, Territorii Mongiardini, Vallis Borberiae, Villae Sancti Nazarii, Villarum Domus Sancti Martini, Sanctae Mariae, Vighi, Feghini et loci Cantalupi, cum omnimoda jurisdictione, mero et mixto Imperio, ac gladii potestate, aliisque juribus, redditibus, territoriis, pedagiis, molendinis et pertinentiis, ac Regalibus quibuscunque, quae Nobis et Sacro Romano Imperio competunt, vel competere possunt, et praefatus Joannes Baptista Spinula possedit vel possidere potuit, clementer investivimus ac infeudavimus. Quemadmodum, vigore harum, benigne damus, concedimus, investimus ac infeudamus quidquid ipsi in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus, aut valemus: ita tamen ut hoc feudum antedictum naturam feudi duntaxat masculini ex nunc induat, nec ulla in re aliter, quam feudum masculinum