Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/300

278

DOCUMENTO XVIII.


Caroli VI Roman. Imper. Literae, in quibus Sac. Rom. Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinola Feloniae crimen, Fisco Imperiali addictum, Urbano Flisco dedit atque concessit, d. d. 20 decembr. anno 1712.

Carolus Sextus etc. Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis; quod Nos proba considerantes fidem, stadium et constantiam, quibus Nobilis Noster, Sacrique Imperii fidelis dilectus, Urbanus Fliscus, omni quidem tempore, potissimum vero in praesenti bello, dum tota fere Italia ab hoste occupata fuerat, Caesareis, Principumque Foederatorum copiis, ac earum Ducibus operam suam praebuit, Sacrique Romani Imperii, et Augustae Domus Nostrae Austriacae commodum quavis occasione, haud absque notabili facultatum suarum jactura, et quandoque etiam non sine vitae periculo pro viribus promovit: nec non compertum habentes eumdem hac de causa inimicis Germani Nominis offensum tot modis vexatum fuisse, ut ipsum e diuturna custodia liberatum patria exire oportuerit: atque ita ultro fatentes supradictum Urbanum Fliscum fidelissimi erga Nos, et Sacrum Romanum Imperium Vassalli obsequium, ac devotionem, ad exemplum usque, comprobasse; eidem, tam insignium meritorum intuitu, Nostrum et Sacri Imperii feudum Vergagnum, ob commissum a Joanne Baptista Spinola feloniae crimen, Fisco Nostro addictum, cum omnibus juribus, privileges et appertinentiis in Diplomate Investiturae Caesareae nona novembris, anni millesimi, sexcentesimi, septuagesimi sexti dicto Joanni Baptistae Spinolae datae uberius expressis, praeterquam, quod feudi duntaxat masculini naturam induat, clementer donaverimus, atque concesserimus, quemadmodum per praesentes donamus atque concedimus, a Nobis et Sacro Romano Imperio Nostrisque in eo Successoribus, Romanorum Imperatoribus, tamquam feudum masculinum recognoscendum, atque possidendum, dummodo, praestitis