Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/301


279

praestandis, ejus Investituram a Consilio Nostro Imperiali Aulico, quotiescunque de jure, ob mortem, sive Domini directi, sive Vassalli, opus fuerit, legitime requisiverit, ac obtinuerit. Harum testimonio literarum manu Nostra subscriptarum, et sigilli Nostri Caesarei appensione munitarum. Quae dabantur in Civitate Nostra Viennae, die vigesima mensis Decembris, anno Domini millesimo septingentesimo duodecimo, Regnorum Nostrorum, Romani secundo, Hispanicorum decimo, Hungarici et Bohemici vero pariter secundo.

Carolus.


V.t Frid. Carl, Com. de Schoenborn.
Ad Mandatum Sacrae Caesareae Majestatis proprium.
Petrus Josephus Dalberg.


(L. S.) Concordat cum Registratura Imperiali Aulica latina, id quod attestor propria manus meae subscriptione, et sigilli soliti appensione, Viennae 23 Jan. 1713.

Joannes Hermannus Nolden
Registrator Imperialis latinus.



Caroli VI Rom. Imp. Literae, in quibus Urbanum Fliscum de loco et Castro Vergagni, Territorio Mongiardini, Vallis Borberiae, Villae S.ti Nazarii, Villarum Domus Sancti Martini, Sanctae Mariae, Vighi, Feghini et loci Cantalupi, una cum eorum juribus atque annexis, investivit, d. d. 23 mart. an. 1713.

Carolus VI etc. Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis, quod, etsi, omnibus illis, qui Nobis et Sacro Romano Imperio subiecti sunt, gratiam Nostram Caesaream libenter impertiamur, eorum tamen singularem rationem habendam esse ducamus, quos, secundum laudatissima majorum suorum exempla, sincera constantique fidelitate ac devotione dicto Romano Imperio, non attentis quibuscunque periculis et adversationibus, specialiter deditos, experti sumus. Probe igitur considerantes fidem, studium et con-