Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
281 |
considerari possit, ant debeat, recepto jamdudum desuper fidelitatis et homagii juramento, quippe quod Nobis praenominatus Urbanus Fliscus ipsemet submisse praestitit. Supplentes quoscunque defectus, tam juris, quam facti, si qui in praemissis intervenissent, aut quovis modo intervenisse dici allegarique possent: non obstantibus in contrarium quibuscumque, etiamsi tali a forent, quae specialem hic et individuam mentionem requirerent, quibus omnibus et singulis authoritate et scientia nostra derogamus et derogatum esse volumus, nostris tamen et Imperii juribus semper salvis. Harum testimonio literarum manu Nostra subscriptarum et Sigilli Nostri Caesarei appensione munitarum. Viennae 23 martii, anno 1713.