Epistolario (Leopardi, 1998)/1
Questo testo è incompleto. |
◄ | 1807 | 1809 | ► |
1. | A Monaldo Leopardi. |
[Recineti postridie idus Octobris millesimo octingentesimo septimo] |
Dilectissime Pater.
Quatuor sunt dies ex quo iterum summa nostra laetitia studia incepimus, quae utinam juxta tui, ac Praeceptoris desiderium evenirent. In haec incumbere toto animo volo, et erit gratius mihi studium, quam ludus. Tamen cupio etiam interdum animum relaxare, et tu cogitare debes mihi indulgere. Hoc spero, quia scio quantum me amas, et vellem posse respondere, sicut debeo, benevolentiae, quam mihi demonstras. Hoc, Deo auxiliante, faciam; interim curam habe de tua valetudine, ut cito redire possis mecum ad convivendum, et cum aliis omnibus domesticis, qui ex corde te salutant. Sine me osculari manum tuam, et demisse me subscribere.
Tui Pater dilectissime
Umilmus obbmus Filius Iacobus |
Recineti postridie idus Octobris millesimo octingentesimo septimo.