Pagina:Leopardi - Epistolario, Bollati Boringhieri, Torino 1998, I.djvu/132


giacomo leopardi


Gratias tibi ago, Carole quod mei recordatus es, et quod bene te habeas, sommopere gaudeo. Audire te, studio vacare sedulo, mihi libuisset, ast animus tuus est peregre, sicuti semper. De hoc antea certiorem me fecit diuturna experientia, postremo tui ipsius confessio. Ignaviam compesce, ne futilis evadas, tuorum Parentum nec fallere expectationem. Cito revertar, et forsan huius epistolae citius. Intellectum ad captum prepara, et ad laborem ingenium. Studendum est, quia sic homo fit compos sui. Disce obtemperare, fac quod est bonum, et optimum semper inquire. Vale.


Mulier invite Latii sermone litteras exarandas me trado. Mos invaluit, has fusum et colum tractare debere, et pulices mactare. Ast de te Paolina erit fortasse dissimiliter, nisi desidia marcescere voles. Perpende, mulier sicuti nata es, semper mulier eris, propterea muliebres facultates quoque ediscendae sunt, et ex istis magis quam ex illis maior eris. Sed de hoc satis ne aliquis dicat «Sutor ne ultra crepidas». Cura valetudinem tuam. Vale.


Parvulo Aloysio tandem sit salus, fames, somnum quantum sufficit, et silentium, quies, requies ultra quam satis. Sciat appropinquare vocationis finem, et initium dolorum erit reditus mei. Ne formidas, hoc anno levius erit labor si studendi voluntas promptior erit. Dic Patri optimo tuo, Matrique in bonis omnibus vigili, nec non Aviae sanctissimae, caeterisque omnibus socialibus spectatissimis me valere, et jam jam proficisci parare, quia ultra permanendi, et huc illuc cursitare nummi deficiunt. Vale.

Mondaini Kalendis Octobris 1810



5. A Monaldo Leopardi.
[Recanati, Di casa ai 24 Decembre 1810]


Car̃mo e Stim̃o Sig.r Padre

Il ritrovarmi in quest’anno colle mani vuote non m’impedisce di venire a testificarle la mia gratitudine augurandogli ogni bene dal Cielo nelle prossime festive ricorrenze. Certo che ella saprà compatirmi per la mia sventura lo faccio colla stessa ani-


6