Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Cap. V

De Nuce maga Beneventana
Cap. V. De loco, et origine

../Cap. IV ../Cap. VI IncludiIntestazione 5 febbraio 2017 75% Da definire

De Nuce maga Beneventana
Cap. V. De loco, et origine
De Nuce maga Beneventana - Cap. IV De Nuce maga Beneventana - Cap. VI
[p. 86 modifica]

De loco, et origine. Cap. V.


B
Eneventum anatomizavimus in Pet. Med. nostra, ac fusè in historijs, nunc ut innotescat profanus locus nucis describemus, theatrum Beneventanum, quod perbellè prospicitur in Palatio Castri, aut in Ecclesia S. Michalis Archiang. extra caput Urbis ab Oriente à porta Summa, [p. 87 modifica]representatur enim quaedam vallis triremis figurae circumuallata, frugiferisque amaenisque montibus, longitudine plateae planae ab Oriente ubi dicitur lo stretto di barba, à quo fluvius Sabbatus ad Occidentem versus montes Vitulani per medium theatri fluit ad Urbem Capuam, per lineam distantem septem miliarijs. A Civitate igitur bino miliario non longà à ripa fluminis meridionali, famosa vel umbrosa Nux, non lux, sed nox in agro D. praedicti de Ianuario sub infausto sydere plantata, ac à tenebrarum Principe eletta ad ruinam animarum. Huic loco nobilissimus D. Octavius Bilocta patritius Beneventanus hanc inscriptionem adaptavit.
Ob locum, iam superstitiosa Nuce, et maleficijs infamem stygiorum alitumque nidum à Divo Barbato Episcopo Beneventano extincto Serpente lustratum, et expiatum, et ob superstitionem deinde regerminantem Dei munere, et eiusdem Praesulis beneficio tandem una cum Nuce radicitus extirpatam antistiti optime de Patria merito sempiternae memoriae monumentum. Octavius Bilocta. P.

Nucis existentia in descripto loco [p. 88 modifica]probatur primò ex nostrorum patrum traditione cum communi Civium sententia, ex Bartolo in l. procuratori falso, ff. de condit. causa. da. et Succino in rubrica, C. de edendo, n. 4. scilicet. Traditio significat factum in fieri, et in facto esse, tum ex multarum lamiarum confessione, ut in processibus.

Ac D. Inquisitor interrogavit Rosam si sciat ubi erat illa Nux. Respondit, in quodam plano Beneventi propè quoddam flumen, cuius non longè ab oris, et ripis faltare etiam solitae sunt. Tum subdit dum redditura erat ad suam domum de mane campana pulsavit pro Angelica salutatione, hinc relicta à suo equo martinello, se propè eam ripam abscondere coacta fuit, retinet hodie locus la ripa delle ianare, in qua erat ceù antrum aqua plenum, qua aestivo tempore lamiae etiam balneantur, aliosque ludos aqueos exercentes, imò in media nocte S. Pauli, vel S. Ioannis, quando steriles ibant in eo loco ad cocundum concipiebant, sed cur, nesciebat.

Quare et si sit superstitio, ac concursus auxilij Demoniaci non est impossibile succubos Diabolis semen administranribus concipere (unde referunt natos Gigantes, et Herculem, Eneam, Achillem, Alexandrum, Scipionem Africanum, Merlinum, etc.) cum [p. 89 modifica]habeant indicibili velocitatem malorum virorum fortiorum semen colligere, conservare, fovere, ac immittere ad dispositam mulieris matricem sub concursu aliquo syderum, ut Spreng. 1. par.q. 4. sed an naturaliter adiuvat balneum aquae frigidae ad concipiendum? ex Galeno 3. de 5. T. 4. Respondetur adiuvare in calidis illis naturis ubi semen statim consumitur, et aduritur, vel liquefit; At istae lamiae dicunt se concipere arciianaras, quae privilegio extra citationem de die, et nocte possunt venire ad nucem cum suis Ludovicis luxuriando nemine vidente.

Hanc etiam loci descriptionem accepimus ab historijs huiusmodi locum ad vivuum effingentibus (quidquid aliqui mussitando transcurrunt) Codronch. lib. 3. 8. Garzonius plat. 5. cap. 41. Grilland. lib. 2. q. 7. pag 41. et 43. quem videas, etc. ut Silvester Pierius lib. 2. 136. et Picus lib. 2. strig. aliique multi.

Sed petijt perill. Dom. meus compater Antonius de Sanctis Locumtenens illustriss. ac Reverendiss. D.V.S.R. Comitis Gaudij Castelli progub. Benevent. etc. si posset assignari aliqua ratio cur propè flumen.

Praescindendo à loci destinatione, ut postea, speculor aliquas causas suppofito, quòd in [p. 90 modifica]casu Draconis ex omnibus Angelorum Choris spiritus cecidisse, ac varij speciatim locum habuere super quatuor elementa quidam dixerunt, et de aquaticis genus quodam Daemonum dicunt quidam DD. denominantur aquaticum, quoniam se humoribus immergens circa fluvios, et lacus cohabitat, ira plenum, turbatum, et inquietum, et fraudulentum, tempestatesque movens, vitamquè auferens in aquis, et dum apparet foemineo (ut Naiades, Nereides, et Dryades dicuntur) sexu vestit, nonnunquam verò cum hominibus loquitur, et varias ludificationes exercet, quo circa forsan inclinatione huiusmodi Daemoniorum aquosa loca diligentia, sicuti alij, alia ex Mart. lib. 2. q. 16. vel eorum commoditate pro apparitione fontium, ut consessa est nobila ianara viridem nucem cum pulchris fontibus vidisse, hunc propè flumen locum elegisse, sicuti in aquis extant convivia Nerei, et in maris Eusimi insula, mensa Bchillis.

Addit Picus lib. 2. strig. elegerunt, ut conservaretur locus habitationis Herodiadis idumeae propè fluvium Iordani habitantis, ubi ad eam traducere decipit Daemon lamias, tum ut staret memoria avium sociorum Diomedis in aquis morantium, sl. in luxuria [p. 91 modifica]ex Iob. 40. dicitur Behemot dormit in locis humentibus, v3. luxuriosis.

An verò ante Christi adventum fuisset? non repugnat potentiae conservandi, vegetandi, ipsius Daemonis, nam si eo tempore poterat valde super rationalia, quo magis in vecetabilia. Post autem adventum Domini nostri Iesu Christi limitata est. Quod si memoria nominis Herodiadis testari videatur anno S. Io: Baptistae, cuius caput petiit à Tiranno, tamen non probat, quia propriam originem lamiarum volunt à Diana antiquissima, tum etiam Herodiades, quoque nuncupantur aves Diomedeae, quae post eversam Troiam, ac ab reedificato Benevento à Diomede memorantur. Ante enim diluvium magis abundabat haec professio, ut ex S. Genes. clarescit. Postquam enim ingressi sunt Filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, scilicet gigantes, qui sunt potentes à seculo viri famosi, super quos explicat Vallesrqua arte ante diluvium totum ferè hominum genus redderunt bellis immanius, et absurdius, mulieres enim Daemonum factae sunt concubinae, et omnis caro corruperat vim suam, etc. Post quidem abscissam nucem famosius numerosius concilium à cacodaemone creditur auctum, ut infra.

[p. 92 modifica]Nucis infelicis recentioris memoriae originem, ut intelligamus. Notandum, ut ex legendario, seu chronica S. Barbati curatoris S. Basilii Murconi, ac Episc. Benev. quam in Bibliot. Cad. Eccl. Bibliothecario perillustri, ac admodum Reverendo Can. D. Francisco Roscio existente legi.

Erat Beneventi insignis Sacerdos Barbatus, qui tempore Romualdi Ducis claruit actionibus caelebs, et miraculis coruscans, nam daemonia ex obsessis corporibus aliquando fusis precibus, aliquando tantum eiciebat. Non longè à Beneventi (antiqui) maenibus quasi solemnem diem sacram colebant arborem nucis gentilitatis ritum tenentes, bestiae simulacro, quae vulgo Vipera nominatur, flectebant colla, quae flectere debebant Creatori, st in eadem arbore suspendentes corium sumach (Iovatto) celerius equitabant calcaribus cruentantes equos, ut unus alterum posset praeire, atque in eorum cursu retroversis manibus iaculabantur, iaculatoque periculam modicam ex eo comedebant, et superstitiosè accipiebant; S. Barbatus zelo plenus Deum saepè orabat, ut nobilissimam Civitatem Regni caput, ab illa caecitate idolatriae mundare dignaretur, saepè palàm fervore magno praedicabat, cùm en [p. 93 modifica]Deus dat ex inimicis salutem Civitati.

Constantinus Imperator innumera multitudine suorum collecta coacervato exercitu cum diversis bellorum machinis Samniam circumivit. Romualdus autem interea cum paucis Longobardis fortissimis viris, et Civibus se tuebatur, cumque praefatus Princeps, et eius Cives, undique se arctatos conspicerent, et frequentissimis praeliis lacessarentur, penitusque ab eis spes salutis esset ablata, et cepiendos se fore à praedonibus diripiendos indubitanter conspicerent, decreverunt, ut Urbis patefierent portae, et utriusque sexus pugnando interirent, sicque valido eiulatu cuncti flentes se mori praeparabant, nec ad orationes, et alias pias res recurrere recordabantur.

Arrepta occatione S. Barbatus eminenti loco publicè oravit, ac increpans peccata Civium, nefandaeque arboris Viperae idolatriae, dixit, abicite quem amastis, recipite quem odistis, despictte quem hactenus venerari estis, amate fideliter quem despexistis; amate Iesum Christum, et ad Sanctissimam suam matrem Mariam Virginem corde puro confugite; convertimini ad Deum, ipse destruet bella, et elatos destruet montes, et humiles salvabit. Quae et alia Dux Romualdus, et [p. 94 modifica]Cives audientes, se S. Barbato obtulerunt; promittens Princeps statim illam idolatram arborem evellere, et ad unguem observare, observarique, agere leges Domini Iesu Christi. Tunc solemniter, ac magni animi pietate Dux cum ferè omnibus Civibus secutus est S. Barbatum, qui erepta Romualdi manu, ut oculos ad Caelum extolleret dixit Virginem Mariam tibi ostendam, quae ad Deum Salvatorem pro nobis preces effundit, et exaudita ad iuvandum nos venit, quo audito Romualdus lachrymas prae gaudio effudit, et uterque abeuntes murum visa genitrice, in faciem cecidit nimio pavore perterritus, et poenè exanimis solo consternatus iacebat, quem vir Dei Barbatus à solo levavit, ac ad populum reversus iam nobis placata est Dei ira inquit state promissis nè deterius post haec vobis contingat: Ac scitote quia Caesar Constantius, et eius exercitus Beneventum non penetrabit, sed concitè suos adibunt fines: sunt longae hic historiae de Gesualdi fide (unde stirps nobilissima Gesualda) de Vittola Duce Capuano, sed alibi.

Discessit ergo exercitus, ac Beneventum gloriosae libertati; quae non redimitur auro; Dominus remanuit. Tunc Barbarus creatus Episc. ordinata publica rogatione ad [p. 95 modifica]contaminatissimam arborem se contulit, repentèque suis manibus securim accipiens eam à radicibus incidit, et defossam humo. Desuper terrae congeriem fecit, ut quis nec inditium de ea postea valuerit reperire, è radice tamen squamosus, et famosus, horrendusque extulit serpens Diabolus, cuius visu omnes aufugerunt, quem S. per aquae bened. aspersioncm mactavit, et evanuit. Quo in tempore non solùm alatae viperae idolum, sed bini capitis luctantis amphisibenae simulacrum, quod à Longobardis Romualdo colebatur dissipavit; illo nolam, hoc calicem, aliaque Basilicae ornamenta componi curavit. Fuerunt hinc initiatae duae Benevent. nobilissimae familiae, fuit postea anno Sal. 680. à D. Papa Agatone vocatus ad Concilium.

Haec daemoniaca simulacra eversa admodum dispiicuere tartareo superbiae auctori. Ac omnium inferiorum convocaco concilio decrevit ad despectum S. Barbati illam arborem nucis dirutam; ni esset regenerare permissum, altam, pulchram, et viridem saltem apparenter, meliorique pompa in nocturnis magis famosis, festivisque congregantibus omnibus suis cum iisdem forsan idolis videndum fore. Ac omnes vi maiori artevè ad augendam, propagandamque hanc [p. 96 modifica]congregationem conari, iussitque hoc in loco principalem suam sedem collocari, omnesque ex utroque sexu pacto recipi. Nam cum Samniae sit sedes principalis in Italia nunc sub imperio S.R. Eccl. ut signo crucis bella vincat, tot Sanctorum civium, ac exterorum colendis ditatae reliquijs, ut noto 395. ad eam oppugnandam necesse est nostrorum praeliantium numerum, et robora augere. Sic ore spumantur sancire putatur.

Neque est erroneum tenere, ut alij tenent, saepè nucem illam vi daemonis esse pullulatam, et ab illustriss. alijs Archiepisc. funditus absciscam, at ego ob reverentiam S. Barbati regenitam esse à Daemonio Deum minimè permisisse autumo.

Est verò in descripto loco alia nux alta, lata, et cava, in qua tres possunt abscondi homines, saepèque sub hac reperta ossa, ossiculaque carne recenter nudata ceù signa lamiarum conviviorum, ita ut multi suspicati sunt hanc fortasse pro illa antiqua electam, ac destinatam his temporibus à tenebrarum Principe. Essi interrogata Violanta in processu Curiae quondam illustriss. (nunc Eminentiss. verè nepotis) D. Cardin. Columnae ann. 1519. mense Iunij strigum de Terra Pontecorvi, quod falsum dicebat de nuce Benev. [p. 97 modifica]viridi cum frondibus cum in dicto loco nunc non sit aliqua nux? (eo enim tempore ab erant) respondit id nescire, sed benè viderat nucem virentem, amplam, et frondosam propè fluvium, et forte hoc est ex potentia diaboli cum ipsa videbat, palpabatque hoc caput sequens ponitur petitioni perill. D. Francisci Minutoli ex prosapia vetustissima Lucensis Reip.