Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/101

88 De Nuce Maga

tur primò ex nostrorum patrum traditione cum communi Civium sententia, ex Bartolo in l. procuratori falso, ff. de condit. causa. da. et Succino in rubrica, C. de edendo, n. 4. scilicet. Traditio significat factum in fieri, et in facto esse, tum ex multarum lamiarum confessione, ut in processibus.

Ac D. Inquisitor interrogavit Rosam si sciat ubi erat illa Nux. Respondit, in quodam plano Beneventi propè quoddam flumen, cuius non longè ab oris, et ripis faltare etiam solitae sunt. Tum subdit dum redditura erat ad suam domum de mane campana pulsavit pro Angelica salutatione, hinc relicta à suo equo martinello, se propè eam ripam abscondere coacta fuit, retinet hodie locus la ripa delle ianare, in qua erat ceù antrum aqua plenum, qua aestivo tempore lamiae etiam balneantur, aliosque ludos aqueos exercentes, imò in media nocte S. Pauli, vel S. Ioannis, quando steriles ibant in eo loco ad cocundum concipiebant, sed cur, nesciebat.

Quare et si sit superstitio, ac concursus auxilij Demoniaci non est impossibile succubos Diabolis semen administranribus concipere (unde referunt natos Gigantes, et Herculem, Eneam, Achillem, Alexandrum, Scipionem Africanum, Merlinum, etc.) cum