Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/108


Beneventana. 95

minatissimam arborem se contulit, repentèque suis manibus securim accipiens eam à radicibus incidit, et defossam humo. Desuper terrae congeriem fecit, ut quis nec inditium de ea postea valuerit reperire, è radice tamen squamosus, et famosus, horrendusque extulit serpens Diabolus, cuius visu omnes aufugerunt, quem S. per aquae bened. aspersioncm mactavit, et evanuit. Quo in tempore non solùm alatae viperae idolum, sed bini capitis luctantis amphisibenae simulacrum, quod à Longobardis Romualdo colebatur dissipavit; illo nolam, hoc calicem, aliaque Basilicae ornamenta componi curavit. Fuerunt hinc initiatae duae Benevent. nobilissimae familiae, fuit postea anno Sal. 680. à D. Papa Agatone vocatus ad Concilium.

Haec daemoniaca simulacra eversa admodum dispiicuere tartareo superbiae auctori. Ac omnium inferiorum convocaco concilio decrevit ad despectum S. Barbati illam arborem nucis dirutam; ni esset regenerare permissum, altam, pulchram, et viridem saltem apparenter, meliorique pompa in nocturnis magis famosis, festivisque congregantibus omnibus suis cum iisdem forsan idolis videndum fore. Ac omnes vi maiori artevè ad augendam, propagandamque hanc congregatio-