Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/99

86 De Nuce Maga

nere egentes, calliditate usi famosis urbibus simulatas nuces vendidisse eo pretio, ut vitam lautam duxerunt. Misera humana natura data malis, quàm bonis.

Utuntur quaedam prò maleficijs etiam nucibus referam dicta Del Rij lib. 3. 1. p. q. 4. sect. 7.

Anno 1581. in Vivaresiae oppido Annonaio fuit malefica nomine Boiarona, quae varijs plures cuique non uno modo daemones immisit, quibus gravissimè divexati fuere, in his filius, et filia illius fuerunt, quos nucibus alteri paratis, sed more puerili abliguritis ab ipsis, qui deferebant, singulos tribus daemonibus possidendos mancipavit. Similia factitabat Strix alia dicta la Gochonne, etc. nuces enim vehementer appetunt ex memoria forsan facinorum sub illa.


De loco, et origine.Cap. V.


B

Eneventum anatomizavimus in Pet. Med. nostra, ac fusè in historijs, nunc ut innotescat profanus locus nucis describemus, theatrum Beneventanum, quod perbellè prospicitur in Palatio Castri, aut in Ecclesia S. Michalis Archiang. extra caput Urbis ab Oriente à porta Summa, representa-