Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/110


Beneventana. 97

viridi cum frondibus cum in dicto loco nunc non sit aliqua nux? (eo enim tempore ab erant) respondit id nescire, sed benè viderat nucem virentem, amplam, et frondosam propè fluvium, et forte hoc est ex potentia diaboli cum ipsa videbat, palpabatque hoc caput sequens ponitur petitioni perill. D. Francisci Minutoli ex prosapia vetustissima Lucensis Reip.


Cur arboris Nucis umbras elegerunt, et cur Beneventi.Cap. VI.


P

Raepositio pulchrior erit si quae ratio nobis inveniretur, cùm nullus hucusque ut sciam id cogitavit, neque striges illae interrogatae aliquam reddere rationem poterant, afferebant tantùm, quia sic fuit antiquitus, sic Lucifero placuit, ac veniunt ad huius nucis, et loci umbram ob assignatam devotionem, veluti Christiani propter piam aliquam animi pietatem solent visitare pro indulgentiarum acquisitione aliquod Templum certo die, ut die Veneris S. Petri, vel Pauli Ecclesiam, etc. aliasque ceremonias observare, de quibus nesciunt reddere causam, nam nec proprium id est nucis, cùm felicissima est altera Nux Constantinopoli, in qua mar-