Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
94 | De Nuce Maga |
Cives audientes, se S. Barbato obtulerunt; promittens Princeps statim illam idolatram arborem evellere, et ad unguem observare, observarique, agere leges Domini Iesu Christi. tunc solemniter, ac magni animi pietate Dux cum ferè omnibus Civibus secutus est S. Barbatum, qui erepta Romualdi manu, ut oculos ad Caelum extolleret dixit Virginem Mariam tibi ostendam, quae ad Deum Salvatorem pro nobis preces effundit, et exaudita ad iuvandum nos venit, quo audito Romualdus lachrymas prae gaudio effudit, et uterque abeuntes murum visa genitrice, in faciem cecidit nimio pavore perterritus, et poenè exanimis solo consternatus iacebat, quem vir Dei Barbatus à solo levavit, ac ad populum reversus iam nobis placata est Dei ira inquit state promissis nè deterius post haec vobis contingat: Ac scitote quia Caesar Constantius, et eius exercitus Beneventum non penetrabit, sed concitè suos adibunt fines: sunt longae hic historiae de Gesualdi fide (unde stirps nobilissima Gesualda) de Vittola Duce Capuano, sed alibi.
Discessit ergo exercitus, ac Beneventum gloriosae libertati; quae non redimitur auro; Dominus remanuit. Tunc Barbarus creatus Episc. ordinata publica rogatione ad conta-