Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/286

CAPUT XXXII1

ROMULUS TENEBRIS EXCUSSUS

[ij Ita iuris tum maiorum tum minorum gentium historia, sive historia temporis obscuri fabulosique, nostrorum principiorum ductu enarrata, perfacile erit, uti Theseum a fabulis, Romulum a tenebris vindicare. Quia romanae historiae scriptores, quorum omnium instar est unus Livius, ius maiorum gentium in quamplurimis rebus tanquam a romanis ortum tradunt, quae gens condita est post respublicas constitutas et regna condita: quamobrem in ipso romano historiae limine quamplurima extant, quae hebetiores transmittunt, in quibus ingenia nimis haerent acriora.

Fons errorum in historia romana —
Romanum regnum heroicum, ethruscorum monarchicum.

[2J Et principio quidem forma reipublicae romanae regia fuit2, et Romani principio reges habuere, sed ad exemplum regnorum, quae nos diximus prima in terris orta, heroica, sive poetica, sive optimatium. Etenim Roma condita est, quum in Latio alia regna eius generis iam diu fundata fuerant et in proximo ethruscorum florebat monarchia. Etenim Mutius Scaevola, ut Romani bello, quod Porsena, rex ethruscorum, pro Tarquinio restituendo intulerat, liberaret, frustra regem occidere tentasset, si id regnum optimatium esset, cum ordo alium regem, hoc est summum belli ducem, creasset, quem ad id mitteret bellum. Vicissim, si ethruscum optimatium regnum erat, non expediebat Porsenae bellum pro restituendis in proximo tyrannis, qui facile imperia proferre volunt pos-

  1. Testo: «Caput XXXI» [Ed.].
  2. Lib. priore, cap. CXXXVIII, lit. a.