Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/287


romulus tenebris excussus 545

suntque, nec solum id faciunt aperto bello, sed nefariis dolis et optimatium internecione, ut filio, Gabiis agenti, per heroicos characteres ipse Tarquinius consuluit.

Romulus ad primorum urbes condentium exemplum fictus,
sed dominationis cupidus.

[3] Itaque Romulus, iuvenis ingenio ferox, ut narrat historia, qui e regia albanorum stirpe et Marte genitum se ferebat — idque adeo ut priscos inclytos, qui primi respublicas fundarunt, ex quibus Mars poetis fictus est, melius imitaretur, — et clam genitus, editus, educatus — ut illi priores conditores urbium graeci, ex quibus Theseus a poetis est efformatus, — inter innumeras finitimas optimatium respublicas, eiusdem generis regnum in speciem, sed, magnanimus, re ipsa, vicino ethruscorum exemplo stimulatus, dominationem fundare cupiebat.

Tamen regnum optimatium fundare adactus,
suis auspiciis et ductu armorum ex patrum auctoritate.

[4] Sed, cum id solus, hoc est suo aere fortibus conductis,1 praestare non posset, neque enim is mos erat adhuc receptus, indignus fortium virorum qui secum ad grande incoeptum conniterentur, iis bonam magnamque imperii partem facere debuit. Et, ad finitimarum rerumpublicarum instar, sibi auspicia ductumque sumpsit armorum, eosque centum, ad imitationem patrum maiorum gentium, «patres» appellavit, iisque maiorum gentium clientelas in eos, qui in novam urbem commigrarent, permisit. Quod ius patres obfirmarunt: quod quia aris a patribus maiorum gentium fundatum erat, senatus «Ara sociorum» ad Ciceronem usque habita est, nec alibi de sociorum iniuriis unquam per septingentos quinquaginta annos cognitum est.

  1. Nel testo è qui ripetuto «id» [Ed.].