Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/267


theseus fabulis vindicatus 525

proinde «Ara miserorum» dicta est, omnes ferme confugerent: quapropter pagorum Atticae patres. ne in vacua regnarent, cum maxime Athenis locum dignitatis haberent — genus, imperia, sacerdotia, — et ipsos cum suis gentibus in atheniensem civitatem convenisse. Et ita atheniensis libertas, aequo cum plebe nexus iure, sive aequo iure privato, tamen salvo patribus iure publico, nempe connubiis, magistratibus, sacerdotiis, sub Thesei charactere, ab Athenarum heroibus fundata est qualis, trecentos post annos, romana civitas lege XII Tabularum tandem est constituta.

Ordo rerum in romana idem ac atheniensi republica.

[16] Firmant hanc historiam res in atheniensi republica in tempore historico consecutae. Nam patres sensim ius nexi resumpsere alieni aeris obtentu, quo plebem onerabant; et quia saeviter nexos in nervo et privato carcere habebant, eaedem Athenis numero, quae postea ob easdem caussas Romae turbae et seditiones factae. Et ita ius nexi, quod primum culturae fuerat sub clientelis, deinde, in optimatium republica mera, fuit domimi bonitarii, sive tributi: tandem, republica libera constituta, fuit ob1 aes alienum. Qui ordo rerum idem numero in romana republica legenti romanam historiam apud Livium innotescet.



  1. Testo: «ab», corretto nei due errata-corrige [Ed.].