Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/263

CAPUT XXIX1

THESEUS FABULIS VINDICATUS

[1] Hactenus narratum uti primae optimatium respublicae vel in regna mera abierunt, vel legibus poenalibus ordinem sibi civilem fundarunt. Superest ut tradamus quomodo et quando in libertatem sint resolutae.

Theseus primus in terris libertatis assertor.

[2] Theseum primum omnium ad vulgus inclinasse seque abdicasse dominatu, Aristoteles, apud Plutarchum 2, scripsit: cui adstipulator Homerus, qui, in navium catalogo, atheniensem populum tantum nominat, quod recte idem Plutarchus observat. Igitur est heic nobis Theseus verus, fabulis, quibus mixtus est, excutiendus, qualem nobis ipse tradit Plutarchus.

[3] Is, principio eius Vitae, fatetur in tanta historiae antiquitate fabulas consectari; sed quid veri iis fabulis subsit, aut nihil aut parum curat, quia hanc iuris gentium seu temporis obscuri historiam, quae sunt principia historiae profanae universae, ignoravit.

Thesei mythologia.

[4] Itaque paternum Thesei genus ad Erechtheum ac primos indigenas relatum narrat. En Theseus indigenis ortus, hoc est e terra Attica natis, quales athenienses se «terrigenas», ut supra diximus, appellabant.

[5] Clam genitus, clam natus, clam eductus ab Aethra matre. En e media propudiosa multitudine in lustris abditus, et matris nomen ab aethere, sive aere, sive caelo, unde auspicia veniunt, deductum.

  1. Testo: «Caput XXVIII» [Ed.].
  2. Theseus, 25, 4 [Ed.].