Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/71: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione||{{Sc|lettere}}|65}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
quinque, vel si semper, ut ex Hipparco et Timochari colligitur, commota sunt. iam sumus in septuaginta septem gradibus prope quatratum, quod interitum mundi affert iuxta minimas supputationes annorum ab orbe condito.
Inveni etiam polos ex sedibus suis recessisse: stellas australes factas boreales et e contra, et obliquitates solis excurrentis
ad tropicos abbreviatas, et apogea planetarum translata valde.
et omnes planetas ad terram appropinquasse, solem vero ad
minus centum et decem millia milliaria. Quod per veras certasque observationes Timocharis, Abrachis, Hipparci, Ptolomaei, Menelai, Albategnii. Alphonsi regis, Arzachelis, Prophatii
hebraei et Nicolai Copernici et Reinaldi, et nostrates certissime
agnovi, et ex cultu soli et morum septentrionalium, in quibus
deerant fructus et inerat rusticitas et barbaries sylvestris, nunc
autem et terra fructus et ingenia artes afferunt, et corpora sunt
parva magis: quibus consideratis, vidi alios reddere non causas
et principia petere ut Evangelium obnubilarent. Ego vero
causas eorum pueriles ostendi et scholas dii ui ; et hoc venturum
orbi praenunciavi quod dixit divus Petrus: «dementa calore
sotventur, coeli impetn transie ut, terra et opera quae in e a sunt
exurenlur»: quod Heraclitus quoque agnovit parum. Propter
haec me lapidaverunt et fecerunt diabolum, rebellem et haereticum, cum de his sermones habuissem.
O domine Pontifex, nunc de vultu tuo iudicium meum
prodeat, oculi tui videant aequitatem, et non de vultu et oculis
inimicorum quibus traditus sum. Ego natus sum contra scholas
Antichristi, contra Aristotelem qui dixit mundum aeternum
et aequinoctia et stellas et motus semper eodem ordine et situ
et modo fieri ; et hi sunt de quibus apostolus Petrus dixit:
«vmient viri illusores dicentes: f Ubi est promissio aut adventus eius.* ex quo dormierunt patres, omnia perseverimi sicut ab
initio creaturae Et ego ostendam quod non perseverant sicut
ab initio, et quod veruni est quod dicit divus Seraphinus, quod
Aristoteles et Averroés sint unum de septem capitibus Antichristi, et phiala irae Dei super aquas fluviorum et fontium in
istos vertenda est: idem obmurmurat beatus Raymundus et
T. Campanella. 5