lettere | 65 |
quinque, vel si semper, ut ex Hipparco et Timochari colligitur, commota sunt, iam sumus in septuaginta septem gradibus prope quatratum, quod interitum mundi affert iuxta minimas supputationes annorum ab orbe condito.
Inveni etiam polos ex sedibus suis recessisse: stellas australes factas boreales et e contra, et obliquitates solis excurrentis ad tropicos abbreviatas, et apogea planetarum translata valde, et omnes planetas ad terram appropinquasse, solem vero ad minus centum et decem millia milliaria. Quod per veras certasque observationes Timocharis, Abrachis, Hipparci, Ptolomaei, Menelai, Albategnii. Alphonsi regis, Arzachelis, Prophatii hebraei et Nicolai Copernici et Reinaldi, et nostrates certissime agnovi, et ex cultu soli et morum septentrionalium, in quibus deerant fructus et inerat rusticitas et barbaries sylvestris, nunc autem et terra fructus et ingenia artes afferunt, et corpora sunt parva magis: quibus consideratis, vidi alios reddere non causas et principia petere ut Evangelium obnubilarent. Ego vero causas eorum pueriles ostendi et scholas dirui; et hoc venturum orbi praenunciavi quod dixit divus Petrus: «elementa calore solventur, coeli impetu transient, terra et opera quae in ea sunt exurentur»: quod Heraclitus quoque agnovit parum. Propter haec me lapidaverunt et fecerunt diabolum, rebellem et haereticum, cum de his sermones habuissem.
O domine Pontifex, nunc de vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem, et non de vultu et oculis inimicorum quibus traditus sum. Ego natus sum contra scholas Antichristi, contra Aristotelem qui dixit mundum aeternum et aequinoctia et stellas et motus semper eodem ordine et situ et modo fieri; et hi sunt de quibus apostolus Petrus dixit: «venient viri illusores dicentes: ‘Ubi est promissio aut adventus eius? ex quo dormierunt patres, omnia perseverant sicut ab initio creaturae?'» Et ego ostendam quod non perseverant sicut ab initio, et quod verum est quod dicit divus Seraphinus, quod Aristoteles et Averroës sint unum de septem capitibus Antichristi, et phiala irae Dei super aquas fluviorum et fontium in istos vertenda est: idem obmurmurat beatus Raymundus et