Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/41


aristotelis de finibus dogmata 299

CAPUT XVII1

DE IURIS PRINCIPIIS
CHRISTIANAE RELIGIONI CONFORMIBUS

Iurisprudentia nova religioni christianae conformis.

[1] Animus reipublicae ius aequum omnibus, cuius ideam aeternam a Deo esse demonstravimus2. Unde formam rerumpublicarum aeternam ordinem naturalem esse confecimus3; ac proinde animum reipublicae non esse aequum aequitate civili, sed aequitate naturali4; non quod condunt sive interpretantur capitoniani, sive iurisconsulti politici, sed labeoniani, sive iurisconsulti morales5.

De conatu observanda.

[2] Ius autem naturale, cum antiquis iuris interpretibus, naturalis aequitatis investigandae solertissimis philosophis, fecimus duplex, «prius» et «posterius»; et utrumque «vi», seu «conatu», constare diximus6. Sed omnem conatum corporibus abnegavimus: «conari» enim nihil aliud est nisi alienum subsistere motum. In conatu enim curva virga est, quum in adversam partem inflexa manet: sed conatus non virgae est, sed manus, quae virgae motum in oppositam partem subsistit. Itaque, in nostra Metaphysica et in Epístolis quas ad eam scripsimus, omnes conatus e physica eiecimus et ad methaphysicam ablegavimus: nam posse subsistere corporis motum eiusdem est qui dare potest, nempe mentis et Dei.

  1. Testo: «Caput XVIII» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. XLIV cum sequente iuncto principio.
  3. Ibidem, cap. CLII.
  4. Ibidem, cap. CLIII.
  5. Ibidem, cap. CXXII [corr.: CCXII], § «Ut autem» [5].
  6. Ibidem, cap. LXXV. § «Cumque vita» [Ed.].