Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/86

76 capita lxxiv-lxxv

natura sunt mancipia, non domini; immodice liberi seu licentiosi sunt natura servi, non liberi; qui iniurias tuentur, non sunt natura fortes, sed violenti vel temerarii.

CAPUT LXXIV

ORDO NASCENDI SEU NATURA DOMINII,
LIBERTATIS, TUTELAE

Dominium, libertas, tutela sunt homini ingenita et per occasiones nata; ut in specie libertas iuris ante bella erat quidem, sed, servitute per bellicas captivitates introducta, agnita est1 et nomen accepit. Sic dominia rerum soli per divisionem agrorum agnita sunt: quare ab iurisconsulto dominia divisione, non introducta, sed «distincta» esse dicuntur2. Sic ex potentia, statim nascendo, existit tutela sui, quae eminet in pueritia et geritur sensuum iudicio et auctoritate, quos pueri habent acerrimos. Adcrescente aetate, ex voluntate existit libertas, quae eminet in adolescentia et solutis animi affectibus agitatur, qui in ea aetate omnes sunt maxime vehementes; at, si effrenentur, creant regnum cupiditati. Tandem, per aetatem explicata cognitione, confirmatur in homine ratio, quae sensuum tutelae et affectuum libertati tanquam domina moderatur.

CAPUT LXXV

«IUS NATURAE PRIUS» ET «POSTERIUS» INTERPRETUM
EADEM QUAE
«PRIMA NATURAE» ET «NATURAE CONSEQUENTIA» STOICORUM

[1] Itaque tutela sensuum et affectuum libertas sane sunt ius naturale, quod antiqui interpretes appellant «prius», et stoicis dicuntur «prima naturae»; dominium rationis, affectuum aequalitas, tutela consilii est ius naturale eorundem antiquorum interpretum «secundarium», quod dicunt, et «naturae conse-

  1. Institutiones, I, 5 {De libertinis), pr.; Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 3.
  2. Dig., eodem titulo, 5.