Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/63


capita xliv-xlv 53

CAPUT XLIV

IUS ESSE IN NATURA

[1] Utilitates autem, quae cupiditatem cient, corpore Constant. Communis corporum mensura seu regula est commensus, vulgo dieta «proportio», quam mathesis pro nostro argumento demonstrat duplicem: arithmeticam seu simplicem et geometricam seu comparatam. Arithmetica proportio est, qua, exempli gratia, uti decem se habent ad sex, ita sex se habent ad duo, quia per eumdem numerum quatuor sex excedit duo et a decem exceditur. Proportio geometrica est, qua uti, exempli gratia, unum se habet ad tria, ita quatuor ad duodecim, quia utrobique minor numerus est triens cuiusque assis. At quod est aequum dum metiris, idem est iustum quum eligis; quod in rebus cognitionis et in rebus actionis, modo utraeque sint pro natura sua demonstratae, unum sit genus assensionis1. Igitur, uti aequum cognitionis est demonstratum, ubi id recta matheseos methodo confectum sit, ita iustum actionis, ubi animus sit perturbationibus2 defaecatus, nec ullo pravo gentis more corruptus (uti, exempli gratia, spartanus non sit, qui a puero celata furta ad ingeniorum solertiam probari viderit), iustum, inquam, ei est planissime demonstratum.

«Aequum bonum» quid?

[2] Haec autem fluxarum utilitatum aequalitas aeterna inter omnes constat. Igitur ius est in natura utile aeterno commensu aequale. Quod iurisconsultis dicitur «aequum bonum», fons omnis naturalis iuris.

CAPUT XLV

HOMINEM ESSE NATURA SOCIALEM

[1] Praeterea homo, quem vidimus per communes veri aeterni notiones cum ceteris hominibus communicare 3, a Deo

  1. Lem. IV [Proloquium, $ 36].
  2. Cosí, nell’errata-corrige a stampa e ms., emendato «perturbationis».
  3. Principio, [§ 3].