Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/166

156 caput cliii

ordine concepto verborum et ex certo legum1, ex formula legum, sed ex «formula naturae» quam Varro dicebat2, ex ordine aeterno rerum, ex vero3, respublicas regunt.

Leges saepe deficiunt — Quandoque fallunt — Quin et decipiunt.

[9] Leges autem in quamplurimis caussis deficiunt, unde necessaria est interpretatio, ut supra diximus4, quae haec legum vitia suppleat; et sub hac ipsa iuris auctoritate non solum quandoque erratur, ut inquit iurisconsultus, sed ipsis legibus fraus fit5. Hinc respublicae beatiores, quarum ordines civiles magis ex ordine naturali commixti sunt.

CAPUT CLIII

DE RERUM PUBLICARUM CONSERVATIONE, CORRUPTIONE,
EMENDATIONE, OCCASU

Respublicae quo ordine aliae in alias corrumpuntur?

[1] Hinc, si conserventur leges quae ordines iubent, et multo magis ordines qui leges tuentur, respublicae in sua quaeque forma conservantur. Alioqui, respublica optimatium ut plurimum in factionem et potentiam, qua facile eminent qui promovent libertatem; respublica libera in sui perniciem et exitium, unde postea, salutis caussa, ad unius dominatum confugit; regia in tyrannidem ac dominatum, a qua populorum animi, ad obsequium temporis diuturnitate consuefacti, quanvis quandoque principem, perraro reipublicae formam mutant.

Una omnibus corruptelae caussa: ordo naturalis qui desit.

[2] Communis omnium caussa est, quia ubi deficit ordo naturalis, et non pro dignitate, sed ex ambitione, magistratus, imperia aliique honores dispensantur, ibi venalia omnia ha-

  1. Cap. CXVII.
  2. In proemio.
  3. Ex definitione veri [Proloquium, § 31].
  4. Dicto cap. CXVII.
  5. Dig., I, 3 (De legibus), 30 («Fraus»).