Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/138

128 capita cxxxvii-cxxxviii

CAPUT CXXXVII

DE IURE NATURALI GENTIUM PROPRIO ET MINUS PROPRIO

[1] Id verum Grotius dixit, quanquam non vere, quia non suis ex caussis dixit, quum ius gentium duplex facit, proprium et proprio minus; ac proprium definit quod pertinet ad mutuam hominum societatem, ex quo genere iura bellorum et pacis esse dicit; proprio minus, quod spectat privatim ad cuiusque populi tranquillitatem, ex quo genere dicit esse modos acquirendi dominii iure naturali gentium, quot numerant iurisconsulti romani, occupatione bellica excepta. Quia ius gentium proprium est ius violentiae, ut definivimus1, quod, a maioribus gentibus in statu exlegi fundatum, ut narravimus2, rebuspublicis postea constitutis, occasione bellorum inter minores gentes, violentia inter ipsas recurrente, ac proinde recurrente statu exlegi, inter ipsas recurrit, ut demonstravimus3.

Ius gentium proprium immutabile — Minus proprio mutabile.

[2] Id autem ius, cum vi geratur et vis electionis sit expers, est quodammodo immutabile: unde ius bellorum apud omnes gentes humanas omnique tempore videas uniforme. Minus proprio a nationibus est introductum citra omnem vim; ac proinde, cum voluntate ortum sit, mutabile est, non pro libidine tamen, sed pro formis rerumpublicarum, ut vidimus4. Quare non solum alio tempore aliud, sed uno eodemque tempore in alia orbis terrarum parte esse aliud potest.

CAPUT CXXXVIII

TRES RERUMPUBLICARUM FORMAE MERAE

[1] Ex tutela, dominio, libertate tres rerumpublicarum formae merae ortae: optimatium, regia, libera.

  1. Cap. C.
  2. Cap. CIV.
  3. Cap. CXXIX.
  4. Cap. CXXXVI.