Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/192

CAPUT XXI

SECUNDA EPOCHA TEMPORIS OBSCURI,
QUA SUB THEOCRATIA PATRUM POTESTAS CLIENTELIS
AUCTA, ET AUCTORITAS DIVINA EX PARTE
HEROIBUS ADROGATA

[1] Qui sub theocratia his moribus vivebant, cura non ut errones impii, qua pabulum paretur, eo vagi excurrerent, sed certis haererent sedibus — locis, nempe, quos auspicato cepissent, quos diximus esse lucos, — necessarium fuit ut antiquos saltus silvasque ad culturam redigerent. Cumque ignem invenissent, quem heroicum inventum cum Virgilio supra memoravimus, nemora incenderunt; cumque ferrum ad humanos usus, et praecipuum aratri fabricam, nondum nossent possentve, terram, igne subactam, duris lignis curvis, ea facilitate qua nunc etiam terras pluries aratro versas rustici solent, ararunt.

«Urbs» unde dicta? — Ignis, altera praecipua pars sacrorum —
«Aqua et ignis» pro «civitate».

[2] Unde «urbs» latinis dicta ab «urbo» sive «urvo», quod aratri curvaturam significat. Et ignis, ut magna occasio fundandae humanitatis, in altera sacrorum praecipua parte, praeter aquam, habitus est. Et «aqua et ignis» pro «civilis vitae communione» deinde romanis dicta mansere.

Ut religio virtutes humanas peperit: prudentiam, temperantiam,
fortitudinem, iustitiam — Quae prima in terris «iusta»?

[3] Igitur qui sub theocratia vivebant, ii soli temperati, qui uxores et certas et unas et perpetuas sibi habebant; ii prudentes, qui de caelo, quem deum putabant, id consilium, quod ipsis Ious, Numen, Fatum erat, in capiendis uxoribus, in deligendis sedibus, utrisque sibi certis, auspicia secuti sunt; ii fortes, qui agros domuere cultura, unde primi fortasse